Latin · ~8 min
3.1 to 3.2
Erasmus, Institutio Principis Christiani 3.1-2
Not analysed yet
[3,1] Iam tametsi prisci Scriptores uniuersam administrandae Reipublicae rationem, in duplices artes secuerunt, pacis et belli, et prior et praecipua cura debet esse Principis instituendi in his rationibus, quae ad pacis tempora sapienter moderanda pertinent, quibus hoc pro uirili conandum est, ne belli muniis umquam sit opus. Qua quidem in re uidetur illud in primis docendus Princeps, ut ditionem suam norit: Id quod tribus rebus potissimum consequetur, Geographia, Historia, et crebra regionum et urbium lustratione. Studeat igitur in primis, regionum ac ciuitatum situm, originem, ingenium, instituta, consuetudines, leges, annales ac priuilegia cognoscere. Nemo potest mederi corpori, nisi cognito. Nemo recte colit agrum, quem non nouit. Atque haec quidem diligentissime curat Tyrannus, sed animus non res distinguit bonum Principem. Inquirit corporis rationem Medicus, quo facilius subueniat, inquirit et ueneficus, sed quo certius occidat. [3,2] Proximum, ut amet eam regionem cui imperat, nec aliter in eam sit adfectus, quam in auitum fundum bonus agricola, aut in suam familiam uir bonus, et illud in primis studio habeat, ut acceptam reddat meliorem, cuicumque successori traditurus: si liberi sunt, persuadeat patri pietas in filios: sin minus, persuadeat Principi pietas in patriam. Ac sibi subinde ceu faces admoueat ad excitandam in suos caritatem. Cogitet regnum nihil aliud esse quam ingens quoddam corpus, cuius ipse membrum aliquod insigne sit: dignos esse fauore, qui suas fortunas omnes, qui suam incolumitatem unius fidei commiserint. Frequenter ingerat sibi eorum exempla, quibus ciuium suorum commoditas ipsa uita fuit antiquior; postremo fieri non posse, ut Princeps noceat Reipublicae, quin ipse sibi noceat. Deinde modis omnibus dabit operam, ut uicissim ametur a suis, sed ita, ut nihilo secius auctoritate polleat apud eosdem. Ac beneuolentiam stultissime quidam incantamentis et anulis magicis sibi conciliare nituntur, cum nullum sit incantamentum efficacius ipsa uirtute, qua nihil esse potest amabilius, et ut ipsa uere bonum est et immortalis, ita ueram et immortalem comparat homini beneuolentiam.