Latin · ~13 min
3.3 to 3.6
Erasmus, Institutio Principis Christiani 3.3-6
Not analysed yet
[3,3] Proximum huic philtron, ut amet qui cupiat redamari, ut eadem uia sibi adiungat ciues suos, qua Deus sibi conciliat uniuersos, nempe bene merendo. [3,4] Falluntur et hi qui largitionibus, epulis, praua indulgentia sibi multitudinis animos conciliant. Et paratur hisce rebus nonnulla popularis gratia potius quam beneuolentia, uerum ea neque uera, neque duratura. Alitur interea mala populi cupiditas, quae posteaquam, ut fit, in immensum increuit, iam nihil satis esse putat: et tumultuatur, nisi per omnia cupiditatibus responsum fuerit: atqui istud est corrumpere tuos, non conciliare. Et his rationibus solet usu uenire Principi in populo, quod stultis maritis solet, qui uxorum amorem quem uirtute et recte factis parare oportuit, blanditiis, muneribus et obsequiis eblandiuntur. Fit enim denique ut nec amentur, et pro frugi ac bene moratis, fastidiosas habeant et intractabiles, pro morigeris querulas et obstreperas. Aut quod euenire solet mulierculis, quae uiros suos ueneficiis ad amorem adigere nituntur, ut pro sanis habeant dementes. [3,5] Primum discat uxor, quomodo et quibus nominibus sit amandus maritus, deinde ille talem praestet, qui recte possit amari: Ita populus adsuescat optimis, et Princeps quod optimum est, praestet. Diu diligent, qui iudicio diligere coeperint. [3,6] In primis igitur qui uolet amari a suis, eum praestet Principem, qui mereatur amari: deinde nonnihil profuerit tenere rationem, qua commodius irrepat in animos omnium. Hoc primum agat Princeps, ut qui sunt optimi, optime de se sentiant, et ab illis probetur, qui sunt omnibus probati: hos habeat familiares, hos in consilium adhibeat, hos ornet honoribus, hos plurimum apud se ualere patiatur. Ad hunc modum compendio fiet, ut omnes de Principe quam optime sentiant, qui fons est omnis beneuolentiae. Noui Principes per se non ita malos, qui non ob aliud in odium publicum uenerint, nisi quod nimium licere paterentur iis de quibus uniuersa multitudo male sentiebat, ex horum moribus Principum ingenium aestimante populo. Equidem optarim Principem natum et educatum apud eos quibus sit imperaturus, quod optime coeat et coalescat amicitia, quoties a natura proficiscitur initium beneuolentiae. Vulgus et bona ignota horret oditque: contra, mala nota nonnumquam amantur. Ea res geminum adferet commodum: nam et Princeps propensior erit in suos, et omnino magis pro suis habebit, et populus magis ex animo fauebit, et libentius agnoscet suum Principem. Et hac de causa non perinde mihi probantur, receptae iam Principum cum exteris, et maxime cum semotis nationibus affinitates. Magnam uim ad beneuolentiam conciliandam habet genus et patria, et ueluti quidam communis utrisque genius. Huius bonam perire partem necesse est, germanum illum ac natiuum affectum confundente matrimoniorum mixtura. Verum ubi natura mutuae caritatis fecit initium, ibi conueniet eam caeteris item rationibus augere et confirmare: ubi secus est, ibi tanto sollicitius adnitendum, ut mutuis officiis, et moribus fauore dignis, beneuolentia colligatur. Sed quod fit in coniugiis, ut initio uxor obsequatur uiro, et uir nonnihil concedat et indulgeat uxoris ingenio, donec utroque alteri cognito, paulatim coalescat amicitia, idem fieri conuenit in Principe aliunde adscito. Mithridates omnium gentium quibus imperabat, linguas didicerat, quas numero uiginti duas fuisse proditum est. Alexander Magnus apud quantumuis barbaras nationes agens, initio cultum et mores imitabatur, hac uia sese in illorum insinuans beneuolentiam. Idem Laudatum est in Alcibiade.