Latin · ~10 min
4.4 to 4.7
Erasmus, Institutio Principis Christiani 4.4-7
Not analysed yet
[4,4] Quin et illud secum expendat, quidquid semel inductum fuerit per occasionem temporum, quod ad Principis aut Procerum lucrum attinere uideatur, id numquam potest aboleri: cura sublata exigendi necessitate, non modo tollendum esset onus populi, uerum etiam sarciendum ac reponendum, quoad fieri possit, superiorum temporum dispendium. Proinde qui bene uult populo suo, cauebit exemplum pestilens inducere. Quod si gaudet calamitate suorum, aut eam negligit, nihil minus est quam Princeps, quocumque uocetur nomine. Curandum interim, ne nimia sit opum inaequalitas, non quod quemquam per uim bonis exui uelim, sed quod iis rationibus utendum, ne multitudinis opes ad paucos quosdam conferantur. Nam Plato ciues suos neque nimium diuites esse uult, neque rursus admodum pauperes, quod pauper prodesse non possit, diues arte sua prodesse nolit. [4,5] Quid quod ne locupletantur quidem aliquoties exactionibus huiusmodi Principes. Id qui cupit cognoscere, recenseat quanto minus proaui receperint a suis, et quanto beneficentiores fuerint, quantoque magis rebus omnibus abundarint, quod bona pars horum inter digitos exigentium et recipientium dilabatur, et minima pars ad ipsum redeat Principem. [4,6] Quarum igitur rerum usus infimae quoque plebi communis est, has quam minimum grauabit bonus Princeps, ueluti frumenti, panis, ceruisiae, uini, pannorum ac caeterarum item rerum, sine quibus humana uita non potest transigi. Atqui haec nunc potissimum onerantur, idque non uno modo, primum grauissimis exactionibus quas redemptores extorquent, uulgus asisias uocat, deinde portoriis, quae et ipsa suos habent redemptores, postremo monopoliis, ex quibus ut paululum compendii redeat ad Principem, dispendio mulctantur tenues. [4,7] Igitur optime quidem, ut dictum est, augetur Principes census, contractis impendiis, et hic quoque, iuxta prouerbium, magnum uectigal parsimonia est: tamen si uitari non potest, quin exigatur aliquid, et ita res populi flagitat, onerentur Barbarae ac peregrinae merces, quae non tam ad uitae faciunt necessitatem, quam ad luxum ac delicias, et quarum usus diuitum est peculiaris, ueluti byssus, serica. ,purpura, piper, aromata, unguenta, gemmae, et si quid est aliud huius generis. Nam hinc incommodum sentient ii tantum, quorum fortunae ferre possint, nec ob hanc iacturam ad inopiam redigentur, sed fortasse reddentur frugaliores, ut pecuniae iactura, morum bono sarciatur. In cudenda moneta bonus Princeps praestabit eam fidem, quam et Deo debet et populo, neque sibi permittet, quod atrocissimis suppliciis punit in aliis. Hac in re quatuor ferme modis expilari populus solet, id quod nos aliquamdiu uidimus a morte Caroli, cum diutina Anarchia quauis tyrannide perniciosior ditionem tuam affligeret. Primum ubi nomismatis materia mixtura quapiam uitiatur, deinde cum ponderi detrahitur, praeterea cum circumcisione minuitur, postremo cura aestimatio nunc intenditur, nunc remittitur, utcumque uisum est Principis fisco conducere.