Latin · ~10 min
4.1 to 4.3
Erasmus, Institutio Principis Christiani 4.1-3
Not analysed yet
[4,1] Si quis excutiat Veterum Annales, reperiet plerasque seditiones ex immodicis exactionibus ortas fuisse. Proinde curandum erit bono Principi, ut quam minimum irritentur hisce rebus animi plebis. Gratuito si potest imperet. Sublimius est Principis officium, quam ut mercenarium esse deceat. Et bonus Princeps habet, quidquid ciues possident amantes. Fuere complures Ethnici, qui ex rebus bene pro Republica gestis, nihil in aedes suas intulerunt, praeter gloriam. Fuit unus et alter, qui hanc quoque contemserint, ueluti Fabius Maximus, et Antoninus Pius. Quanto magis oportet Christianum Principem, conscientia recti contentum esse, praesertim cum ei militet qui nullum recte factum non amplissimis praemiis repensat? Sunt quidam qui nihil aliud agant apud Principes, quam ut nouis subinde titulis repertis quamplurimum emungatur a populo, ac tum se Principum rebus probe consulere credunt, perinde quasi hostes sint suorum ciuium. Atqui hos qui libenter audit, is sciat se a Principis uocabulo plurimum abesse. [4,2] Hoc potius studendum, et in hoc excogitandae rationes, ut quam potest minimum exigatur a populo. Commodissima fuerit augendi uectigalis ratio, si Princeps sumtus superuacaneos amputarit, si ministeria otiosa reiecerit, si bella et his simillimas peregrinationes uitauerit, si officiorum rapacitatem cohibuerit, et si magis studeat recte administrandae ditioni suae, quam propagandae. Alioqui si exactiones auaritia metietur aut ambitione, quis tandem futurus est exigendi uel modus uel finis? Quandoquidem infinita est cupiditas, et semper urget et intendit quod coepit, donec, iuxta prouerbium uetus, nimium tensus rumpatur funiculus, et in seditionem demum erumpat uicta populi patientia, quae res florentissimis quondam imperiis exitium attulit. [4,3] Quod si necessitas flagitat, exigi nonnihil a populo, tum boni Principis est, id his rationibus facere, ut quam minimum incommodorum perueniat ad tenues. Nam diuites ad frugalitatem uocare fortassis expedit. At pauperes ad famem et laqueum adigi, tum inhumanissimum est, tum parum tutum. Illud etiam atque etiam secum cogitet pius Rex, dum studet augere suum satellitium, dum neptem aut sororem splendide uult elocare, dum liberos omnes sibi pares reddere, dum proceres suos locupletare, dum peregrinando opes suas gentibus ostentare, quam inhumanum est, ob haec tot hominum millia domi cum uxoribus et liberis fame necari, inuolui aere alieno, ad rerum omnium desperationem adigi. Nec enim istos uel inter homines recensuerim, nedum inter Principes, qui e pauperculis extorquent, quod turpiter perdant scortis aut alea. Et huiusmodi quosdam audimus esse, qui hoc quoque ius suum esse putent.