Latin · ~1 min
5.4
Erasmus, Institutio Principis Christiani 5.4
Not analysed yet
[5,4] Quamquam illud perpetuo studendum est Principi, ne cuiquam omnino fiat iniuria, tamen iuxta Platonis sententiam, diligentius est cauendum, ne quid laedantur hospites, quam ne ciues, propterea quod hospites amicorum et cognatorum auxilio destituti, magis obnoxii sunt iniuriis, unde et Iouem ultorem habere putabantur, cui ex re Xenio fecere nomen.