Latin · ~7 min
6.1 to 6.3
Erasmus, Institutio Principis Christiani 6.1-3
Not analysed yet
[6,1] Optimae leges sub optimo Principe, praecipue beatam reddunt ciuitatem aut regnum, cuius tum felicissimus est status, cum Principi paretur ab omnibus, atque ipse Princeps paret legibus, leges autem ad archetypum aequi et honesti respondent, nec alio spectant, quam ad rem communem in melius prouehendam. [6,2] Bonus, sapiens et incorruptus Princeps, nihil aliud est quam uiua quaedam lex. Dabit igitur operam, non ut multas condat leges, sed ut quam optimas, maximeque Reipublicae salutares. Nam bene institutae ciuitati, sub bono Principe, et integris magistratibus, paucissimae leges sufficient; sin secus fuerit, nullae quamlibet multae satis erunt. Non optime agitur cum aegrotis, quoties indoctus Medicus pharmaca pharmacis accumulat. [6,3] In condendis autem legibus illud in primis cauendum erit, ne quid oleant fisci lucrum, ne priuatam Procerum commoditatem, sed ad exemplar honesti, et ad publicam utilitatem referantur omnia, et eam utilitatem non ad uulgarem opinionem, sed ad sapientiae regulam exigant, quam oportet ubique Principibus in consilio esse: alioqui ne lex quidem erit, fatentibus et Ethnicis, ni iusta sit, ni aequa, ni publicis commodis consulens. Nec protinus lex est, quod Principi placuit, sed quod sapienti bonoque Principi placuit, cui nihil placet, nisi quod honestum et e Republica sit. Quod si distorta fuerit regula, ad quam exaequanda fuerant praua, quid futurum est, nisi ut per huiusmodi leges, etiam quae recta fuerant, deprauentur. Et Plato uult leges esse quam paucissimas, maxime de rebus leuioribus, ueluti de pactis, commerciis, uectigalibus. Nec enim ex multitudine legum nasci salutem Reipublicae non magis, quam ex multitudine pharmacorum. Ubi Princeps integer est, et officio suo funguntur magistratus, nihil opus multis legibus: ubi secus habet, ibi legum abusus in perniciem uertitur Reipublicae, dum et bene conditae leges horum improbitate alio detorquentur.