Latin · ~8 min
8.2 to 8.3
Erasmus, Institutio Principis Christiani 8.2-3
Not analysed yet
[8,2] Si quid in foedere uiolatum uidebitur, non statim huc inclinandum, ut uniuersum foedus irritetur, ne uideatur occasio captata recedendi ab amicitia. Quin magis adnitendum, ut quam minimo incommodo sarciatur id quod ruptum est: quin expedit aliquoties ad quaedam conniuere, quandoquidem nec inter priuatos homines diu cohaeret necessitudo, si cuncta ad uiuum, quod aiunt, exigant. Neque statim id sequaris, quod dictat ira, sed quod publica suadet utilitas. Dabit operam bonus ac sapiens Princeps, ut cum omnibus pacem habeat, sed praecipue tamen cum finitimis, qui plurimum noceant infensi, prosint amici, et sine quorum mutuo commercio, ne durare quidem possit Respublica. Et facile coit et cohaeret amicitia inter eos, quos lingua communis, regionum propinquitas, ingeniorum ac morum similitudo concilie. Est tanta inter quasdam nationes rerum omnium dissimilitudo, ut prorsus ab illorum abstinuisse commercio longe consultius sit, quam arctissimis etiam adstringi foederibus. Sunt quaedam ita procul dissitae, ut etiam si bene uelint, prodesse nihil possint. Postremo sunt quaedam adeo morosae ac foedifragae et insolentes, ut etiam si finitimae sint, tamen inutiles sint ad omnum amicitiam. Cum his consultissimum fuerit, nec bello dissidere, nec arctioribus foederum a�t affinitatum uinculis alligari, quod et bellum semper sit exitiale, et quorumdam amicitia non multo bello tolerabilior. [8,3] Haec erit igitur una Regiae sapientiae pars, gentium omnium ingenia moresque cognoscere, id partim e libris, partim e sapientum et expertorum commemoratione consequetur, ne sibi necesse putet cum Ulysse per omnes terras mariaque circumagi. Ac de caeteris quidem haud facile sit certum aliquid praescribere. Illud in genere licet pronunciare, non oportere arctius adstringi his, quos religio diuersa a nobis alienat, ueluti cum Ethnicis: aut quos naturae prouidentia, Alpibus aut Fretis interiectis, a nobis separat aut quos immensum locorum spatium penitus a nobis semouit, hi nec ad nos accersendi, nec a nobis impetendi sunt. Cuius rei cum plurima suppetant exempla, tamen unum, quod e proximo sese offert, pro omnibus suffecerit. Est quidem Franciae regnum, rebus omnibus omnium multo florentissimum: at multo esset florentius, si ab Italia impetenda temperasset.