Latin · ~7 min
8.1
Erasmus, Institutio Principis Christiani 8.1
Not analysed yet
[8,1] In pangendis foederibus, quemadmodum et caeteris in rebus, non alio spectabit bonus Princeps, quam ad publicam utilitatem. Alioqui cura hoc agitur ut commodius habeant Principes populi rebus attenuatis, non foedus est appellandum, sed conspiratio. Siquidem qui hoc sunt animo, duos populos ex uno faciunt, Procerum et plebis, quorum alter alterius malo melius habeat; uerum id ubi fit, ibi non est Respublica. Inter omnes Christianos Principes arctissimum simul et sanctissimum foedus est, uel ob hoc ipsum quod Christiani sunt. Quorsum igitur attinet cotidie tot foederibus agere, perinde quasi omnes omnium sint hostes, et humanis pactis sit impetrandum, quod non impetrat Christus? Ubi multis syngraphis res agitur, argumentum est, non optima agi fide, et saepenumero fieri uidemus, ut ex his plurimae nascantur lites, quae in hoc adhibebantur, ne quid exsisteret litium: cura fides intercedit, et inter bonos agitur, non est opus admodum multis et anxiis syngraphis: cura inter improbos et malae fidei res agitur, syngraphae pariunt etiam litis materiam. Itidem inter bonos ac sapientes Principes, etiam si nullum intercedat foedus, constat amicitia: inter stultos ac malos, ex ipsis foederibus, quae in hoc adhibebantur, ne bellum exoriretur, bella nascuntur, dum inter innumeros articulos hunc aut illum uiolatum queritur aliquis. Foedus in hoc feriri solet, ut bello finis imponeretur: at hodie foedus appellant, in hoc initum, ut moueatur bellum. Nec aliud est istorum foederatio, quam belli molimina: et utcumque se res inclinant, ita ambulant foedera. Principum ea debet esse fides, in praestandis iis quae recipiunt, ut simplex horum promissum sanctius sit quouis aliorum iureiurando. Quam igitur foedum non praestari, quae solennibus foederibus pacta sunt, interpositis etiam iis rebus, quibus apud Christianos nihil potest esse sanctius? Et tamen uidemus id cotidie usu uenire, nihil addo, quorum uitio: certe sine uitio non potest accidere.