Latin · ~8 min
1.1 to 1.14
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.1-14
Not analysed yet
[35,1] ERASMVS ROTERODAMVS IOANNI SAPIDO SVO S- D-. [35,2] Miram quandam esse naturae uim atque g-energeian uel hinc colligo, Sapide charissime, quod cum me puero prorsus exularent ludis literariis bonae literae, cum deessent librorum ac praeceptorum subsidia, cum nullus honos adderet ingenio calcar imo cum passim omnes ab his studiis deterrerent et ad alia compellerent, me tamen non iudicium, quod mihi tum per aetatem esse non poterat, sed naturae sensus quidam ad Musarum sacra uelut afflatum rapiebat. [35,3] Inuisos habebam quoscunque noueram humanioribus studiis infensos. [35,4] Adamabam quos eadem delectabant, qui in his aliquid opinionis sibi parassent, eos ceu numina quaedam uenerabar ac suspiciebam. [35,5] Huius animi ne senem quidem adhuc poenitet. [35,6] Non quod aliorum studia damnem, quae mihi non perinde placuerunt, sed quod intelligam quam frigida, manca caecaque sit eruditio, si quis Musarum detrahat praesidia. [35,7] Caeterum dictu pudendum quam hanc longe optimam doctrinae portionem stolide contemnant quidam poetriam appellantes, quicquid ad uetustam ac politiorem literaturam pertinet. [35,8] Hi cum mihi puero satis odiose facesserent negocium meque a meis amoribus depellerent, institueram ulcisci me calamo, sic tamen, ut nullius nomen perstringerem. [35,9] Nondum annum uigesimum attigeram, cum hoc operis sum aggressus. [35,10] Pauculis deinde post annis uisum est idem argumentum in dialogum retexere, quo lectio minus haberet taedii. [36,11] Operis summum in quatuor libros digesseram. [36,12] Primus refellebat ea, quae quidam, uel superstitiosi uel hypocritae religionis uerius quam religiosi, solent nobis in os iacere. [36,13] Secundus subornata persona, qualis est apud Platonem Glauco, summis eloquentiae uiribus uituperabat eloquentiam totamque rhetorices panopliam ex intimis illius armariis petitam in ipsam rhetoricen expediebat adeo, ut felicis memoriae Ioannes Coletus simulatque librum eum legisset, serio mihi dixerit in familiari colloquio: plane liber tuus mihi persuasit neglectum eloquentiae. [36,14] Cumque monerem, suspenderet sententiam, donec audiret eloquentiae patrocinantem, negabat a me posse dilui, quae intendissem.