Latin · ~7 min
1.15 to 1.33
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.15-33
Not analysed yet
[36,15] Tertius refellebat secundi uoluminis argumenta, uerum id nondum absolueram. [36,16] Quartus agebat separatim causam poetices mihi puero tenere adamatae. [36,17] Hunc nondum digesseram, sylua tantum ingens erat congesta operi futuro. [36,18] Primum librum locupletaram Bononiae iam meditans aeditionem. [36,19] Secundum emendaram relicturus Italiam, deposui apud Ricardum Pacaeum uirum omni uirtutum et ornamentorum genere cumulatum. [36,20] Apud hunc uterque periit eorum uidelicet culpa, quorum fidem uir syncerissimus e suis moribus aestimabat. [36,21] Prioris libri iactura me sane leuiter mouit, quod nimium resiperet ingenium puerile. [36,22] Et in hunc crassissima quaeque congesseram. [36,23] Caeteros malebam superesse, sed aliter uisum est fucis istis, qui cum ipsi nihil praeclari moliantur, insidiantur alienis laboribus. [36,24] Louanium ubi commigrassem, comperi primum librum, ut olim a me scriptes erat, latius esse sparsum, quam ut premi posset. [36,25] Parum enim abfuerat, quin iam euulgatus fuerit a quibusdam, qui sedulo magis quam prudenter fauent Erasmo. [36,26] Id nequando fieret, ipse recognitum librum typographis commisi, cum alioqui perpetuo suppressum maluissem, praesertim cum hac de re prodiderit opus eruditum, acutum et expolitum Hermannus Buschius, cui titulum fecit, Vallum humanitatis. [37,27] Sed tamen a nobis utcunque recognitum exire malui, quam sic ut erat descriptus nempe deprauatissime. [37,28] Addetur secundus, si licebit nancisci. [37,29] Reliquum operis addetur e pectore nostro, nisi penes quos lateant nostri commentarioli, maluerint esse boni uiri, quam alienarum uigiliarum furunculi. [37,30] Quibus haec pars, quae totius operis deterrima est, non omnino displicet, aduigilent, ut caetera quoque peruestigentur. [37,31] Eo libentius dabimus et alia quae nobis adhuc in schedis sunt indolata, uelut opus de conscribendis epistolis. [37,32] Interim tibi dicabitur hoc fragmentum, eruditissime Sapide, qui tuae ciuitatis iuuentutem non minus diligenter instituis bonis moribus, quam bonis literis. [37,33] Constanter perge quod coepisti, neque conquiescito, donec omnem barbariem pro tua uirili e Germania nostra profligaris.