Latin · ~7 min
1.1045 to 1.1055
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.1045-1055
Not analysed yet
[111,1045] Horum igitur odiosas disputationes, cum iam complures legissemus, huc euadebant omnes ethnicarum literarum usum nemini uitio uerti, imo laudi potius ducendum, uerum abusum perniciosum esse eoque uetitum, id quod nemo puerorum nesciebat. [111,1046] Iam mitis erat, sed libebat hominem paulisper eludere, rogabam nuncubi in suo Gratiano legisset, licere uiris ecclesiasticis amare, potare, scortari, moechari. [111,1047] Negabat, at ista iam uulgo faciunt et dormiunt decreta, nobis qui oratores et historicos ethnicos legimus, obiiciuntur. [111,1048] Sed obsecro te, quandoquidem tibi morem gessi, mihi iam mutuam operam redde et meos theologos paulisper consulamus. [111,1049] Hieronymum aperio, locum forte obuium ostendo, ubi de muliere captiua disputat, quam eruditionem prophanam uir doctissimus et apte et festiue interpretatur. [111,1050] "Quid ergo", inquiens, "mirum si et ego sapientiam secularem propter eloquii uenustatem et membrorum pulchritudinem de ancilla atque captiua Israelitidem facere cupio et si quid in ea mortuum idololatriae, uoluptatis, erroris, libidinum uel praecido uel rado et mixtus purissimo corde uernaculos ex ea genero domino sabaoth? [111,1051] Labor meus in familiam Christi proicit, stuprum in alienam, numerum auget conseruorum". [111,1052] Neque orationis metaphoram, ne uocabula quidem, intelligebat; ancillam ministram domesticam putabat, uernaculos, quo sane uocabulo Hieronymus elegantissime usus est, quid sibi uellet, nihil potuit suspicari. [111,1053] Hic iam, inquam, ulciscuntur contumeliam in se admissam literae seculares, erat autem locus in ea epistola in primis nobili, quam ad Magnum oratorem inscripsit, an scripserit, nescio, in qua uir sanctissimus, sicubi alias sententiam inuidiae placandae gratia uafre dissimulauit, hic certe non perplexe proloquitur. [111,1054] Repetamus, inquam, a capite (non enim perlonga est epistola). [111,1055] Quod autem quaeris in calce epistolae tuae, cur in opusculis nostris secularium literarum interdum ponamus exempla et candorem ecclesiae ethnicorum sordibus polluamus, breuiter responsum habeto :nunquam hoc quaereres, nisi te totum Tullius possideret, si scripturas sanctas legeres, si interpretes earum omisso Vulcatio euolueres.