Latin · ~8 min
1.1033 to 1.1044
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.1033-1044
Not analysed yet
[110,1033] Haec ubi ostendissem, rogabam, nunquid poeniteret Gratianum obiecisse rhetorculo. [110,1034] Nunquam inquit, ista antehac animaduerti. [110,1035] Nec miror, inquam, si non capis uenatu, quae minime uenaris; quae pro te faciunt, ea demum excerpis; quae pro tua causa facere uidentur, legis nec perlegis nec intelligis ea, quae legis; quod non ira tibi eueniret, nisi tam in fugiendis literis ethnicorum esses religiosus. [110,1036] Audisti modo a sanctissimo concilio cautum esse, ut omnibus in locis comparentur, qui liberales disciplinas doceant et quidem assidue. [110,1037] Nulla autem ex liberalibus disciplinis Christiana est, quia neque de Christo agunt, neque a Christianis inuentae, ad Christum autem omnes referuntur. [110,1038] Nec est, quod tergiuerseris, nullam artem excepit, non rhetoricen, non poesim, omnes in genere edicti forma complectitur, nisi cauillaberis poesim liberalem non esse, ut quae in ludis triuialibus inter eas non numeretur. [110,1039] Ego uero contempta ista praescriptione non liberalern modo, uerumetiam liberalissimam iudico, quippe quae liberis olim non inter caeteras, sed ante caeteras tradi consueuit. [110,1040] Obmutuit meus iureperitus, iubeo reliquos suos autores ostendat, recusat. [110,1041] Ipse a decretis ad decretales epistolas duco, titulum de magistris ostendo, ubi diligenter cauetur de parandis linguarum doctoribus, cum isti Christianum non putent, nisi sit elinguis. [110,1042] Hinc itur ad Antonini Summam, ad Pisanam, ad Astesanam, ad Angelicam caeterosque non autores modo, sed congestores; omnes fere eandem cantilenam canant et coccyx coccyci succinit. [111,1043] Est enim huic scriptorum generi moris nihil suum ponere, sed diuersorum dicta hinc atque hinc decerpta congerere, non modo diuersa, uerumetiam aliquoties inter se pugnantia; sat habent coaceruasse caeterum iudicii onus lectori relinquentes. [111,1044] Cui ubi iam longa lectione cerebrum uertigine rotari et caligare acies coeperit, non multo certior surgit quam Demipho ille Terentianus, qui ex tribus aduocatis consultis, cum unus suasisset alter negasset, tertius deliberandum censuisset, "fecistis" inquit, "probe: incertior sum nunc multo quam dudum".