Latin · ~7 min
1.107 to 1.118
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.107-118
Not analysed yet
[47,107] Haec aliaque in hanc sententiam cum disseruisset consul, Guilhelmus tum plurimis coniecturis, tum grauissimorum scriptorum autoritate sese moueri dicebat, ut omnium rerum senium quoddam esse crederet. [48,108] Mundum uniuersum et quicquid hic gignit mundus sua quadam iuuenta subolescere, ac rursum posteaquam ad summum uigorem suis auctibus peruenerit, tandem ad senium uergere ac sensim in deterius prolabi; Cybelen illam deorum parentem iam sterilescere et quae olim iuuenes deos gignebat, nunc longo pariendi usu effoetam, uix homines producere: huc enim referebat aenigma huius fabulae. [48,109] Non pauca in hanc sententiam et e priscis illis theologis, nostratibus tamen, adferebat, sed quae ad rem non admodum pertinent, ut hic uerbosa oratione recenseam. [48,110] Breuiter eo euasit, ut nostri temporis homines ingenio minus ualere diceret quam ueteres illi ualuissent, naturamque quasi senescentem, quae olim non corpora modo praestantiora uerumetiam ingenia magis (ut ita dicam) mascula felicioraque producebat, nunc homunciones ut pusillis corporibus, ita ingeniis non paulo deterioribus generare. [48,111] Itaque demum fieri, ut quae ueteres inuenire potuerunt, nos ne percipere quidem possemus inuenta. [48,112] Cumque illi mirabilem doctrinae uim cum eloquentia pari coniunxerint, nos alterum etiam horum parum feliciter tentare. [48,113] Quae cum admirarer quadam quasi declamatoria ratione adeo scite a singulis disputata, ut mihi nemo non confessa dixisse uideretur, Battum meum iamdudum dicturientem animaduerti ac nescio quid secum parturientem. [49,114] Erat enim ut ingenua quadam dicendi libertate non sine dicaci uehementia praeditus, ita non secus ipse barbaris quam illi literis infensus, adeo ut ad occursus horum frequenter aut nausearet aut incandesceret, nonnunquam uelut omen infaustum mutata uia declinaret. [49,115] Hunc igitur caeteris expectantibus intuitus : Dormis, inquam, Batte, et iam Battus non es. [49,116] Vides ne iamdudum equum in planitiem suam prouocari? [49,117] Arrisit ille et mouit caput. [49,118] Mox ut magis etiam hominem excitarem, rogabam, ecquid ista probarentur.