Latin · ~8 min
1.119 to 1.133
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.119-133
Not analysed yet
[49,119] Tum ille uultu quo solet faceto: Per quam magnifice quidem dixistis omnes, inquit, uerum interim promissa non praestatur fides. [49,120] Conuenerat ne quid praeter nugas ageretur, et in mediam philosophiam repente incidimus; quanquam uestra ista uel iratum me nonnihil delectarunt. [49,121] Verum quid nostrae cessatiunculae cum istis tam impeditis, ut uix Chrysippus etiam ipse aut Carneades et ieiunus et elleboro purgatus expediuerit? [49,122] Nam tu quidem, Iodoce, ita philosophum domi reliquisti, ut astrologum nobis attuleris, et tu ita consulem posuisti, ut philosophum (si superis placet) indueris, Dionysium opinor illum Syracusanum imitatus. [49,123] Quanquam quod attinet ad sententias, nemini uestrum prorsus accedo, atque interim ingenium et eloquentiam miratus sum potius quam iudicium. [50,124] Alius enim innoxia sydera uocauit in crimen, alius optimam religionem poenae ream egit, alius naturae nescio quam senectam causatus est. [50,125] Iniquissime (quantum ego quidem sentio) omnes. [50,126] Quale enim est, obsecro, culpam hominum in res ipsas reiicere? [50,127] Et quod nostro uitio commissum est, quouis relegare potius quam culpam nostram agnoscere? [50,128] Quod si studio nobis est malorum causam, quae negari non possunt, a nobis depellere, quin quicquid in uita mortalium accidit mali in Aten Homericam reiicimus? [50,129] Quemadmodum apud eum poetam facit Agamemnon et Iuppiter, utque Christianorum uulgus, quicquid sua stulticia designant, in cacodaemonem autorem et instigatorem reiiciunt. [50,130] Quam fenestram si patimur aperiri, quid obstiterit quominus posthac libidinosus iuuentam, auarus ac sordidus senectam, ambitiosus fortunam, iracundus corporis temperaturam accuset? [50,131] Quin ego omissis ambagibus istius rei autorem, quem coelo terraque quaeritis, uel indice si lubet, commonstrabo. [50,132] Quod ut faceret flagitantibus nobis, consulem digito designans : Tute, inquit, si nescis, istius autor es mali, in tuum caput omnis haec culpa refunditur. [50,133] Cui cum Res publica suas fortunas omnes, suam salutem, dignitatem, amplitudinem, denique quo nihil habet charius, suos liberos in manus dederit, tu tam pestilentes homines in ciuitate sedere, quid autem dixi sedere? imo regnare sinis impune.