Latin · ~8 min
1.1167 to 1.1177
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.1167-1177
Not analysed yet
[120,1167] Equidem tam disertarum aurium patientiam admiror, quae me puerili more tot uerba fundentem tam diu ferre queant. [120,1168] ERASMVS : At ego iamdudum, inquam, admiror mecum, quanquam orationem currentem interpellare nolui, qui tot uersus e tot ecclesiasticis autoribus tam apte, tam ad uerbum reddere ualueris, quod quidem a summo theologo tam scite fieri posse uix crediderim. [120,1169] Desino enim iam mirari, quod Medicus dudum te hominem Musis penitus deuotum theologorum libros euoluisse tantum memoria complecti potuisse mirandum uidetur. [121,1170] GVILHELMVS: Et nos, inquit Guilhelmus, nescio quo tua disputatio impetu abripuerat suo; itaque propera, quaeso, ac periculum facito, utrum nos prius dicendo, an nos te audiendo superemus. [121,1171] BATTVS: Tum Battus mihi arridens: Non frustra, inquit, tuum calamum metui; iam enim mihi subolet, quid animo destines. [121,1172] Nugas nostras uis prodere et de uerisimili laboras; uereris enim ne ubi hunc nostrum sermonem literis mandaris (sentio enim te id uelle) existat aliquis, qui te dialogum Platonico aut Ciceroniano more finxisse putans neque decorum, neque probabile satis obseruasse calumnietur, qui me et adolescentiorem et poetam tantum ecclesiasticarum literarum memoriter reddentem feceris. [121,1173] Sed nihil est quod mireris, si homo non prodigiosa quidem, sed tamen haud maligna praeditus memoria, quae legi tanto intentius, quanto irritatior, quae decerpsi quae toties contra barbaros deprompsi, pauca potuerim memoria complecti. [121,1174] Age iam ad certamen, ad quod me prouocauit Guilhelmus, accingamur. [121,1175] Quoniam aduersarios inquit, primum rationibus deinde testibus reuicimus, unicum illis profugium superest exempla quorundam probatioris uitae, quos aut citra eruditionem doctos habitos aut uirtutis studio literas contempsisse obiiciunt, a quo illos praesidio si eiecerimus, reliquum est, ut aut in deditionem ueniant aut certe fuga turpissima uictos se profiteantur. [121,1176] Age, accingamur certaminis huius reliquias profligare. [121,1177] Videtis, inquiunt, fidem Christianam non a physicis, non a dialecticis, non a poetis, non a rhetoricis autoribus ortam, sed a rusticis hominibus, indoctis, rudibus, denique piscatoribus, non e Platonica Academia, non e porticibus Stoicorum, non e scholis Peripateticorum apostolos uocatos nouimus, sed a naui et rete, neque Christus ludos rhetorices aut dialectices aperuit, sed tantum uiuendi praecepta tradidit.