Latin · ~8 min
1.1178 to 1.1196
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.1178-1196
Not analysed yet
[121,1178] O sacrilegam impudentiam, audent rusticos dicere apostolos, quo suam rusticitatem tueantur, digni uero, quos ut pie sibi deditos ament apostoli. [121,1179] Adeo nihil istorum refert, unde inertiae suae patrocinium sint nacti uel cum sacri ordinis iniuria. [121,1180] Dic mihi os pestilens et ferro inurendum, rusticos ais fuisse apostolos? [121,1181] Aio, inquit, alioqui in quo tandem ludo didicerunt, qui repente sunt a piscatione ad apostolatum missi? [121,1182] Num a gubernaculo scalmi protinus ad gubernacula mundi euecti sunt? [121,1183] Quorsum igitur pertinuit non Platonem aut Chrysippum aut alium philosophum aliquem, sed ipsum philosophiae parentem tantum temporis sectari praeceptorem, audire disputantem? uidere monstra gerentem, conuiuere assidue, assidue colloqui? [122,1184] "Eam philosophiae uim esse" scripsit Seneca, "ut non sibi studentes modo uerumetiam conuersantes iuuet. [122,1185] "Vt qui", inquit, "in solem uenit, licet non in hoc uenerit, colorabitur. [122,1186] Qui in unguentaria taberna resederunt et paulo diutius sunt commorati, odorem loci secum ferunt". [122,1187] At apostoli cum ipso scientiae fonte tam diu commorati, tam familiariter, tam auide uersati, inscii aeque ac rustici permansere, neque tam sedula tanti praeceptoris opera quicquam confectum est? [122,1188] Lusit operam, qui bouem duxit ad ceroma. [122,1189] Vt resurrexerat, quadraginta dies in terris moratus, subinde discipulis suis apparuit, monuit, docuit, parum erat hoc quoque. [122,1190] Ipse in coelum relatus paracletum dimittit, qui nihil illos iam nescire pateretur. [122,1191] Et audent post haec omnia homunciones rusticitatem obiicere apostolis, obiicere quod piscando quaestum fecerint? [122,1192] Cur non eadem opera hamiotas illos et conchitas ac fures maritimos appellant? [122,1193] Quandoquidem apostolis conuiciari liber, rusticus est Paulus? [122,1194] Vnus est, inquiunt, qui liberalem literaturam apostolatui intulerit, at hic unus inter caeteros praeminet, qua re nisi doctrina? nam pietate pares arbitror fuisse. [122,1195] Vnus hic "uas electionis" est appellatus, cur ita praeter caeteros? [122,1196] Nempe quod hic in primis, ut homo tum doctus, tum disertus uisus est idoneus, qui contra literatas Athenarum scholas ferret arma, qui philosophorum supercilium ferret, qui Rhomanam eloquentiam sub Christi ditionem redigeret.