Latin · ~8 min
1.1306 to 1.1326
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.1306-1326
Not analysed yet
[129,1306] Imo iubeo, at ita ut moribus apostolos exprimas, eruditione Hieronymum; nunc apostolicam ruditatem imitantur omnes, uitam nemo. [129,1307] Primae laudis ais esse summos aemulari, nihil pugno, sed tu perperam facis, qui e primis et summis uiris id quod est extremum et infimum, tibi proponas. [130,1308] Diligens imitator qui sit, non solum quam accuratissimum sibi deliget exemplar, uerum in eo ipso quod optimum putauerit, excerpit, quaedam praeteribit, quaedam reprehendet. [130,1309] Summa modo conabitur imitari. [130,1310] Primus est Petrus, primus Hieronymus, hic doctorum, ille apostolorum. [130,1311] In Petro summus erat ardor fidei, in Hieronymo summa doctrina; alterius animum, alterius studia imitare. [130,1312] At tu mauis apostolorum quam doctorum ordinem tibi proponi; propono et quidem e primo ordine praecipuos, Petrum et Paulum. [130,1313] Paulus omnium literarum genere refertissimus erat. [130,1314] Petrus autoritate superior a Paulo reprehensus scientiori et credidit et paruit. [130,1315] Imitamur hos, sed plane praepostere. [130,1316] Indocti literatos ultro reprehendimus, quando parum est quod parere recusamus. [130,1317] At non temere curatum est, ut Christiana religio a rudibus autoribus initium caperet. [130,1318] Istud quidem recte, ne scilicet tanti facti gloria penes humanam esset industriam, sed omnis diuinae uirtuti tribueretur. [130,1319] Ea res illi quidem tempori erat apta, uerum quid ad nos? hic dies aliam uitam, alios mores postulat. [130,1320] Non percalluerunt seculares disciplinas apostoli, at nunquid reprehenderunt? [130,1321] Num quando literatos a suo contubernio exclusisse leguntur? [130,1322] Rudes erant literarum apostoli, quid istud ad te, qui ipsas profiteris literas. [130,1323] Neque enim de apostolis, sed de ludimagistris agimus; quanquam quis Christianae pietatis amator ferat ab istis nebulonibus toties insimulari uiros coelestes et nostrae salutis autores? [130,1324] Age nunc, si placet, eorum rusticitatem cum nostra eruditione componamus. [130,1325] Nempe illos linguarum species omnes calluisse legimus, nos unica uix balbutimus. [130,1326] Illi tantum ualuerunt dicendo, ut tyrannos, ut populos immanes et barbaros permouerent, nos pecudibus ipsis fere mutiores.