Latin · ~8 min
1.1327 to 1.1344
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.1327-1344
Not analysed yet
[130,1327] Illi testamenti utriusque mysteria memoriter tenuere. [130,1328] Nos uix prima literarum elementa percepimus et audemus postea homines ipsa ruditate rudiores imperitos fuisse apostolos dicere. [130,1329] CONSVL: Tum consul: At tu, inquit, Batte, in ista disputatione uehementi magis quam apta, bis mihi peccare uideris, nam et de prophana literatura instituta erat disputatio, non diuina, quam apostolos accepisse constat, et eam ipsam non humano studio, sed coelesti munere sunt consequuti. [130,1330] BATTVS: Profecto tu istorum mentem pulchre tenes, istud enim ipsum ineptus aliquis theologus fuerat responsurus. [130,1331] Huc enim confugiunt, quoties eis Hieronymiana facundia, Augustini eruditio et ueterum literae obiiciuntur. [130,1332] Istis enim, inquiunt, coelestis spiritus ministrauit. [130,1333] Equidem admirari soleo in hominibus, qui sibi perquam acuti uidentur, quippe dialectici, tam hebes ingenium, nisi forte perperam ista faciunt. [130,1334] Quid enim ista tandem oratione sibi uolunt? [130,1335] An nullam nobis expetendam scientiam, nisi quae coelitus infundatur? frustra igitur nocturnis diurnisque studiis maceramur. [131,1336] Quorsum autem attinent ludi literarii et quidem publici? [131,1337] Quorsum tot sumptuosae bibliothecae? [131,1338] Quid meliores annos atque adeo totos insanis lucubrationibus consumimus? quid frustra pallemus, frustra libris insenescimus? [131,1339] Resipiscamus uel sero et moniti meliora sequamur. [131,1340] Missos faciamus inutiles labores, compendiariam uiam astutum hoc genus hominum indicat. [131,1341] Nos cutem curemus ac uini somnique benigni (ut ait Flaccus) coelitus expectemus, donec oscitantibus nobis spiritus illabatur aethereus ac deinde perinde ac fonte Aonio poti repente theologi prosiliamus, nisi malumus expectare, dum Pauli more uel in paradisum uel in tertium usque coelum rapiamur audituri, quae nephas sit hominem homini prodere. [131,1342] Sed statuamus oportet, utrum semel nobis omnia infundi iubeamus, an quoties usus erit, toties praesto spiritum fieri malimus. [131,1343] Equidem posterius hoc longe commodius esse censeo; nam si semel infundat, noster erit labor meminisse. [131,1344] Quare ut memoriam ea sarcina leuemus, satius erit coelesti spiritui omnia permittere, ille modo praesto fiat, uocatus et inuocatus ut res postulabit, quantum satis non amplius suggerat.