Latin · ~8 min
1.134 to 1.141
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.134-141
Not analysed yet
[50,134] Cumque consul admiratus interpellasset: Quos tandem istos ais tam pestilentes? [51,135] Hos, inquit ille, asellos Arcadicos, siue mauis Antronios, quos publicis in ludis in quibus optimae literae tradi debuerant, impudentia plusquam asinina passim audis non loqui sed rudere, qui magna (ut est apud Fabium) confidentia atque autoritate "stulticiam suam perdocent"; qui se ob eam rem ludo literario praefectos, imo adeo natos arbitrantur, ut nos quicquid est bonarum literarum dedoceant, ut omnibus suam inculcent inscitiam ac sui similes reddant. [51,136] Simulque permultos nominabat, qui id temporis insigni stoliditate nobiles habebantur, cum quibus monstris Batto continuum et irreconciliabile bellum erat, donec publicum eius urbis ludum moderaretur (nam hinc ad secretarii munus erat ascitus); quorum ego nomina prudens supprimo, siue quod hoc ipsum famae illis inuideam, dignis qui sempiternae obliuionis tenebris sepulti iaceant, siue quod nolim meas chartas spurcissimis nominibus inquinari, praesertim cum huius generis maximus ubique sit numerus, ut semper fuit pessimarum rerum maxima foecunditas. [51,137] Hiscine, inquit, beluis miseri ciues sua uiscera committunt, his clarissimi principes liberos suos credunt, his generosissimis ingeniis praediti adolescentes et iidem bonarum artium auidi committuntur, quos ex ingenuis rusticos, ex indoctis indociles, ex stultis insanos reddant? [51,138] Haec, inquam, in tua Re publica fiunt, te ciue, te primate, te consule? [51,139] Priuata atque adeo minimi momenti negocia mirum est quanta uigilantia curentur; haec pestis et publica et tanta, quanta in Re publica non queat ulla maior existere, negligitur, imo fouetur? [52,140] In alios sontes, qui uel paulum aliquid priuati damni dederint, perquam seuere animaduertitur: hic aere mulctatur, ille uapulat; alius ob aes alienum ultra diem prolatum in carcerem detruditur, alius in exilium eiicitur, aliis ob inuolatum poculum aut nummorum pauxillulum laqueo guttur frangitur. [52,141] In his et huiusmodi ualet disciplinae seueritas, ualent leges, uigilant magistratus; et eum qui liberos uestros, quibus (ut par est) nihil habetis antiquius, nihil dulcius, unicam Reipublicae spem, tam indigne corrumpit, non eiicitis, nullo supplicio dignum ducitis?