Latin · ~7 min
1.1361 to 1.1377
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.1361-1377
Not analysed yet
[132,1361] Haec, nisi fallor, longe aliud quam tua oratio sonare uidentur. [132,1362] BATTVS: Recte tu quidem admones et in tempore, uerum ista perfacile dissolui poterunt. [132,1363] Cedo, num tibi Christus istis uerbis quae modo recitasti discipulos deterruisse uidetur, ne apud principes dicturi, quid essent dicturi cogitarent, quod nemo nisi phreneticus non fecit, cum Christus ipse, quatenus homo erat, non sine praemeditatione sit locutus. [132,1364] Non igitur apostolis, quod prudentis hominis proprium uidetur, terrorem incutere sed metum adimere studuit, ne quid homines contempti et imperiti apud principes et doctos et facundos dicere trepidarent, apud quos summi et exercitatissimi oratores solent exalbescere, se enim non deserturum patronos suos, ipsi modo magno animo essent. [132,1365] Ergo non industriam et uigilantiam interdicere, sed animum addere uoluit. [132,1366] Imo ausim dicere cum reliquos apostolos, tum uero Paulum meditata et fortassis scripta oratione nonnunquam dixisse, id quod ex eius defensionibus, quae sunt in Actibus apostolorum, haud obscure licet coniicere, tum neque Petri, neque Iacobi, neque Ioannis huiusmodi sunt epistolae, ut sine cura scriptae uideri possint. [132,1367] Sed hic mihi illud obiicies, quod spiritu sancto instructi locuti sunt dei homines. [132,1368] Quonam igitur modo tu eos locutos fuisse arbitraris? [132,1369] Num uaticinantium Phoebadumue more, ut furore quodam correpti, ipsi quid dixerint non intelligerent? [132,1370] Sed haec paulo post commodius excutientur. [132,1371] Illud autem Iacobi de postulanda a deo sapientia perquam insulse accipiunt. [132,1372] Postulanda est a deo sapientia, accedo, at quomodo postulanda? [132,1373] Nempe ut uictus, ut uestitus, ut caetera humano usui necessaria. [133,1374] Iubemur a deo panem cotidianum cotidie petere et datur quidem cotidie, at nunquid oscitantibus? [133,1375] Vestitum petimus, praestatur, sed laborantibus. [133,1376] Hac ratione sapientiam quoque postulamus at ita, ut de humana industria nihil diminuamus. [133,1377] An uero, quae corporis sunt, non nisi industria tua tibi obueniunt, quae animi sunt bona gratis accipies?