Latin · ~7 min
1.1345 to 1.1360
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.1345-1360
Not analysed yet
[131,1345] Scribendus erit liber, aduolet et nobis securis calamum regat. [131,1346] Habenda erit oratio, tum uero in columbae figura ad aurem assideat, linguam ipse temperet, nos modo hiscere meminerimus ut cum psalmographo rege canere liceat: "Os meum aperui et attraxi spiritum". [131,1347] Erunt fortasse, quibus haec acerbius dicta uidebuntur. [131,1348] Quid autem acerbum in homines tam arrogantes dici potest, qui contemptis aliorum egregiis laboribus, ipsi cum nihil sciant, coelitus tamen docti uideri uolunt? [131,1349] Ne ego quidem homo poeticus auderem istos deos lacessere, ni diuus ipse Augustinus in praefatione in libros de Christiana doctrina, istorum amentiam multis salibus prior elusisset. [131,1350] Quo inquit, error iste demum euasisset, si semel animos hominum occupasset? [131,1351] Nemo a scientiori se doceri passus fuisset. [131,1352] Nullus ad ecclesiasticam concionem properasset, nec quisquam euangelium pronuncianti praebuisset aurem. [131,1353] Haec enim ociosa fuerant futura, si coelitus eruditionem expectandam putassent. [131,1354] Addit ibidem, uulgo iactatam fuisse fabulam, de nescio quo, cui citra humanam operam literarum peritia contigerit, quam ille quidem non magnopere confutat, parui tamen ducit, propterea quod etiam si maxime uera fuisset, non cuiuis idem sperandum esset. [132,1355] Nec putat illius unius felicitatem nos ab industria debere auocare, nam quod commode possis ab homine doceri, id e coelesti afflatu praestolari hominis est aut stulti aut quod foedius arrogantis. [132,1356] CONSVL: Tum consul: Libet scholastico more tecum obiectatiunculis argutari. [132,1357] Quid igitur sibi uult, quod ipse suos discipulos sollicitos esse uetat, quid coram regibus atque praesidibus essent dicturi. [132,1358] Dabitur enim", inquit, "uobis in illa hora, quid loquamini neque enim uos estis qui loquamini, sed spiritus patris uestri, qui loquitur in uobis". [132,1359] Quid, quod Petrus spiritu sancto instructos loqui dei homines, scripsit. [132,1360] Quid illud Iacobi: "Qui indiget sapientia postulet a deo, qui dat omnibus abundanter et non improperat".