Latin · ~8 min
1.1405 to 1.1417
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.1405-1417
Not analysed yet
[134,1405] BATTVS. [134,1406] Sapientes profecto arbores, inquit Battus, quae talem discipulum nobis reddidere, indignae prorsus, quae in montibus senescerent ac sues alerent, dignae quae in cathedris theologorum potius praesiderent aut certe, ut de nauibus illis Aeneae fabulatur Maro, in Nymphas transformarentur. [135,1407] Deum immortalem, ut nil pudet homines ipsis quercubus hebetiores, quique iuxta poetarum fabulas ex arborum truncis nati uideri possint. [135,1408] Quid, arbores homines dotent? [135,1409] Inter haec cum Battus incandesceret, Guilhelmus meus aderat, Socratica quadam uafricie, festiua tamen magis quam mordaci praeditus. [135,1410] Age, inquit, ignosce Batte, fieri potest; qui scis enim an ex illa paradisiaci nemoris arbore fuerint propagatae, quae boni malique scientiam non habuisse modo, uerum et ministrasse legitur. [135,1411] Aut si id non placet quando species non conuenit, quanquam nec apud nos species nominatur et crebra plantatione degenerare potuerunt, ex illarum certe genere, quae canentem Orpheum admiratae consecutaeque fuisse narrantur, inter quas quercus in primis fuisse compertum est. [135,1412] Postremo scis homines olim uulgo in arbores transmutari solere. [135,1413] Quid si quercus illae et fagi summi olim fuerunt philosophi, quorum longa incommoda miserati dii arbores eos esse iusserunt; sed utcunque res habet, unum hoc uehementer optarim, ut essent Erasmo aliquot ex sapientissimis illis arboribus surculi, quos in nouis pomariis, quae molitur, inserat, "haberet domi", ut Comicus ait, "unde disceret". [135,1414] BATTVS : Ad quae uix arridens Battus, erat enim commotior: Iure, inquit, ridetis in re risu potius quam argumentatione confutanda. [135,1415] Sed extra iocum, miror Bernardum, si doceri cupiebat, ad arbores potius quam ad homines se contulisse ac non Socratem illum potius Platonicum imitatum. [135,1416] Huic enim cum Phaedrus locum in agris perquam amoenum ostendisset, iamque Socratem eius specie uehementer captum sentiret, mirari se dicebat, quod non antea urbe relicta rus concessisset. [135,1417] Cui quidem ille, scite respondens : "Ignosce", inquit, "mihi, optime Phaedre, nam discendi cupidus sum, agri uero et arbores nihil me docere possunt, sed homines qui in urbe uersantur".