Latin · ~8 min
1.1418 to 1.1427
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.1418-1427
Not analysed yet
[135,1418] Quid igitur Bernardus inter quercus uersari maluit, nisi forte (quando ridere libet) Gallia doctiores habet arbores, quam olim habuit Graecia. [135,1419] Figurate dictum est, inquit, orabat sub arborum umbraculis, imo et legebat et lecta animo uoluebat et scribebat et scribenda suo cum animo tractabat: ergo non tam discendi quam docendi cupidus ad quercus confugiebat, secessum uidelicet et silentium scribentibus necessarium captans. [136,1420] Qua quidem in re non ille superstitiosum agebat hominem, sed poetarum institutum imitabatur, qui carmen scripturi syluas et fontes captare consueuerunt. [136,1421] Hic si maxime pugnant sacros scriptores, orando eam eruditionem esse consecutos, iam ipsi nobis laqueum quo capiantur, ministrant. [136,1422] Cum enim diuus Bernardus literis non modo philosophicis, uerumetiam poeticis instructus fuerit utique prophanis, quis iam ausit nos reprehendere, quod id nostra industria conemur assequi, quod coelestis ille spiritus aliquot felicibus impertiuit. [136,1423] Si ethnicorum eruditio spiritus sancti munus est, igitur bona atque expetenda, malorum enim non est autor deus. [136,1424] Quod si in his ethnicas fuisse negabis, ego oculos esse tibi negauero, sin diuinam scientiam illis orantibus infusam esse, humanam uero sibi peperisse dixeris, ridebo commentum et te uicissim criminabor, qui contra tantorum exempla uirorum, praeteritis humanis literis, ad diuinam scientiam tam stolide irrumpas. [136,1425] CONSVL: Hic cum Battus dicendi finem facturus uideretur : Perge quaeso, consul inquit, me etiam altero leuare scrupulo, nam nodum ipsum modo tua sponte tetigisti, nulli apostolorum spiritus coelestis prophanas literas infudit, de quibus hic erat instituta disputatio, non dialecticen, non rhetoricen, non poesim, infusurus haud dubie, sicubi haec usui futura fuissent. [136,1426] BATTVS: Ad quae conuersus Battus: Nemini infudit, inquit, donemus istud, at cui unquam ademit? [136,1427] Petro non inspirauit, cur Paulo non ademit? cur uti non uetuit? uetiturus utique, si perniciosas uideri uoluisset: quanquam quid refert an infuderit ethnicas literas? id certe infudit, cuius gratia ethnicae literae sunt discendae.