Latin · ~8 min
1.156 to 1.171
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.156-171
Not analysed yet
[53,156] Magno conducitur, qui iuuentutem uerberibus ac minis excarnificatam doceat et scire nihil et sibi uideri nihil nescire; quin saepenumero fit ut mores istorum nihilo sint meliores literis. [53,157] Quantum autem flagitium, primam illam ac felicissimam aetatem, bonis disciplinis a natura datam, iis inficere quae aut maiore labore post dediscenda sint nobis, aut magno nostro malo tenenda. [53,158] Tria sunt unde potissimum rerum publicarum salus aut etiam pestis mihi pendere uidetur: a principe recte aut secus instituto, a concionatoribus publicis, et ludi magistris. [53,159] Sed huius postremi par erat potissimum curam agi, quod ludi magister primum innoxiam ac rudem aetatem curat, quae sibi nondum potest prospicere, deinde optimae spei annos, qui et fugiunt ocyssime et redeunt nunquam. [53,160] Apud Rhomanos olim atrocissimo supplicio necabatur, qui non ex usu publico gessisset imperium. [53,161] Vtinam extaret similis aliqua lex, quae in perniciosos pueritiae moderatores dignum aliquod exemplum statueret. [53,162] Nunc honos etiam isti beluae, et sic merito, datur ex publico merces. [53,163] Quin tanta pestis publicis manibus potius discerpitur? [53,164] Cur non in solas terras aliquo deportatur? [54,165] Cur tu consul Camillum tribunum illum militarem non imitaris ut, quemadmodum ille malae fidei magistrum nudato a tergo corpore uinctisque manibus pueris iisdem quos hostibus prodiderat flagris in Faliscorum urbem redigendum tradidit, ita pari pompa pueritiae corruptores istos ex urbe tua cures exigendos? [54,166] Miraris interire literas, cum cerdones, imo caudices, ludos teneant literarios? [54,167] Miramur antiquam eruditionem iam olim degenerare, cum doctoribus ipsis nihil sit indoctius? [54,168] Magis equidem mirarer, ni sic eueniret. [54,169] Quaeso te, quid a rudi praeceptore possit expectari nisi rudior discipulus ? [54,170] Atque, ut est in uetere prouerbio : Quid a malo coruo nisi malum ouum? [54,171] An hic uerum non est, quod scripsit Horatius: "Est in iuuencis, est in equis patrum Virtus, nec imbellem feroces Progenerant aquilae columbam : Fortes creantur fortibus.