Latin · ~8 min
1.172 to 1.192
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.172-192
Not analysed yet
[54,172] Atqui fieri uidemus ut filii non semper referant corporum uitia quae erant in parentibus. [54,173] Noui ipse fratres aliquot caeco patre matre clauda natos, quorum nemo tamen caecus esset aut claudus. [54,174] Caeterum ubi animus in animum transfunditur et ingenium ab ingenio formatur, fieri non potest quin discipulus referat praeceptorem, uelut animi parentem. [54,175] Quid hic sydera et coelum innoxium criminamur? [55,176] Quid immerentem naturam incusamus? [55,177] Quid salutifera commeruit religio, ut in tantam inuidiam adducatur? [55,178] Tu modo aduigila, ut parentur idonei praeceptores; dent operam principes, ut sit honos bonis literis: uidebis nimirum neque sydera neque ingenia nostris seculis, imo nec regionibus, adeo defuisse, tametsi non inficior uix aliam reperiri crassiorem, quod ad literas duntaxat attinet. [55,179] Quod si ipsi nobis (ut facimus) defuerimus, frustra uel uniuersum arrideat coelum; apud nos fatales illi cometae sunt, qui suo afflatu pestem inuehunt optimis studiis. [55,180] Nihil itaque miror extingui literas, quas certatim omnes contendunt extinguere, uindicare perpauci. [55,181] Vere dictum est "Honos alit artes", et illud: "Sint Maecenates: non deerunt, Flacce, Marones". [55,182] Vbi nunc honos literis debitus? [55,183] Vbi locus expolito ingenio dignus? [55,184] Vbi fructus quem longos egregiosque labores consequi par fuit? [55,185] Qui hodie professione religionis sese uenditant, consummatam pietatem arbitrantur nihil scire, ac maxima ex parte aut quaestui seruiunt aut uentri; ecclesiae proceres Epicurum fere quam Ciceronem malunt imitari. [55,186] Principes, quorum liberalitate studia literarum et prouocari solent et foueri, non Platones iam sed Gnathones sibi asciscunt. [56,187] Munera ferunt moriones, palpones, uoluptatum architecti. [56,188] Pluris est qui canem bellum adducat quam qui librum eruditum porrigat. [56,189] Sacerdotiorum ampli census aut uenalia sunt aut malorum obsequiorum praemia. [56,190] Ad abbatias caeterasque dignitates stupidissimi quique potissimum irrumpunt. [56,191] Queritur Satyrographus, quod diuites "tantum admirentur laudentque disertos, ut pueri Iunonis auem". [56,192] At hodie probro est scire literas.