Latin · ~7 min
1.193 to 1.200
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.193-200
Not analysed yet
[56,193] Nusquam magis regnat quam apud nos pestilens hoc hominum genus, quos merito ptochotyrannos dixeris: hi rerum omnium censuram sibi uindicant praesertim apud stultas atque etiam impudicas mulierculas, et apud imperitam multitudinem; his persuadent egregii sycophantae haeresim esse scire Graecas literas, haeresim esse loqui quo more locutus est Cicero. [56,194] Et quis tandem sani capitis cupiat sese tam diuturnis macerare laboribus, sine quibus nec mediocris literatura paratur, odium denique summamque inuidiam praemii uice reportaturus? [56,195] Iam porro fac citra conatum eruditionem dormienti contingere, quis non malit uel in ultimas Indiae solitudines profugere quam hos literatorum simios ferre? [56,196] Equidem priscorum hominum more, quos e truncis arborum natos finxit antiquitas, non paulo malim inter pecora uitam transigere quam inter hoc brutorum omnium brutissimum genus, quibus apud nos mihi differta uidentur omnia, qui pari stoliditate et suam rusticitatem admirantur et alienam doctrinam contemnunt. [57,197] Sed inter has beluas uerius quam homines, nullum odiosius aut pestilentius aut Musis omnibus infensius quam isti quidam religionis larua personati, de quibus modo dicere coeperam, qui uenerando cultu simulataeque sanctimoniae specie non mediocrem autoritatem sibi pararunt apud idiotas, praesertim apud mulierculas, quarum et stulticia abutuntur et libidini fortiter succurrunt, tauri egregie obesi neque uulgariter mutoniati: hos adhibent in consilium, et si non adhibeant, ipsi qua sunt impudentia ultro semet ingerunt, uolentibus nolentibus. [57,198] Consulitur igitur camelus de saltatione, de cantione asinus. [57,199] Quid enim aliud fit cum Minorita aut Iacobita aut Carmelita uelut oraculum consulitur, cui puer ad optimas disciplinas destinatus formandus tradi debeat, quibus rationibus et autoribus instituendus sit, non aliter, quam Demodocus ille Platonicus consulebat Socratem? [57,200] Ibi mihi consultor ille stupidus ac superciliosus, nihil Socratis referens praeter uultum et taurinum intuitum, mira seueritate cum primis deterret a lectione poetarum.