Latin · ~8 min
1.214 to 1.227
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.214-227
Not analysed yet
[59,214] Sed interim probe uideris intelligere me hic priuatum adesse, qui tanta ista libertate in me ausis uti, tanquam cum Conrado tibi res sit, non cum consule. [59,215] Verum ego te uicissim, si pateris, criminabor, qui tuum officium praeterieris. [59,216] Siquidem tuum prorsus erat, qui publico munere fungereris ista tam nephanda ad consulem ac senatum referre, nisi forte frustra sedes in consilio; certe tuae partes erant monere. [59,217] Haec ideo consul, ut magis etiam inflammaret ardentem. [59,218] Tum Battus: De referendo mihi narras impudens, quasi ista in re non omnes Herculis labores susceperim, imo prope uicerim? [59,219] Meminisse te scio, quanquam male salsus dissimulas, cum ante biennium fere reuersus a Lutecia Parisiorum, administrationem ludi literarii suscepissem, quod ibi Augeae stabulum repererim. [60,220] Deum immortalem, quas nugas, quae somnia, quae ludibria, quam barbariem, quos sentes, quam fecem infelicissimis adolescentibus inculcauerant ii, qui ante me nihil scire docuerant ! [60,221] Tum re quidem ipsa Fabianum illud nimium approbaui, non paulo molestiorem esse dedocendi quam docendi laborem. [60,222] Nam simulatque zizaniam illam, ita ut erat necesse, instituissem reuellere, dictu mirum quam amaris odiis, quam deuoto agmine, quam gladiatorio animo sint coorti in nos illi imperitiae magistri. [61,223] Age, quid unquam in tua Republica uidisti ea seditione turbulentius? [61,224] Incitauerant in me de clero simili dementia imbutos, quae maxima multitudo est; tum oppidi primores, quorum animi auitum adhuc rus sapiebant; praeterea iuuenum maiores plerosque, quorum pietatem religioso metu sollicitabant, ut filiorum pudori mature consulerent. [61,225] Incenderant et fabros, fullones, cerdones, pharmacopolas, mendicos, mimos, blaterones, aucupes, piscatores, essedarios, cetarios, coquos, fartores, baiulos, a quibus non perinde ingenio differunt atque cultu. [61,226] Ad haec tonsores, lenones, lenas, aniculas, et quos non? [61,227] Vulgi infimi partem multo maximam, id quod neutiquam ardui erat negocii, tum quod per se sit irritabile uulgus, tum quod pro insita stoliditate literas habet inuisas, tum quod pari temeritate absurdissima quaeque perlibenter et miratur et tuetur.