Latin · ~8 min
1.228 to 1.236
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.228-236
Not analysed yet
[61,228] Sed ducum uirtutem prosequamur. [61,229] Hi uero tantis copiis freti passim in me diras atque atroces uoces iactabant, in foro, in compotationibus, in officinis, in tonstrinis, in lustris, publice priuatim, ebrii sobrii, dictitantes externum hominem nescio quem nouam quandam haeresim serere; optimos illos autores, Alexandrum, Graecistam, Ebrardum, Modistam, Breuiloquum, Mammetrectum, Catholicontem, quibus et aui et proaui ipsorum doctissimi euasissent, nunc indigne extrudi; inaudita quandam atque horrenda ethnicorum induci portenta, Flaccum, Maronem, Nasonem; iuuenibus iam nihil nisi de amando praecipi, ea pueris inculcari quae ne grandioribus quidem scire fas esset. [61,230] Nisi quamprimum prospectum fuisse, actum esse de religione Christiana; Antichristi seculum iam aut adesse aut certe quam proxime instare. [62,231] Venisse enim doctores, qui blandirentur iis quibus aures essent nouarum rerum auiditate prurientes, quoque iuxta Pauli uaticinium a ueritate auocarent, ad fabulas traducerent adolescentes. [62,232] Vidisti ipse testis in eo tumultu, quantum me Herculem praestiterim, quot leones, quot sues, quot Stymphalidas aues, quot tauros, quot Antaeos, quot Geryones, quot Diomedes, quot Nessos confecerim, ut Cerberum e latebris illis, ubi exangues umbras territabat, extractum coelo ostenderim, quanta uirtute Lernaeam hydram foecundam suis mortibus igne Graeco uix tandem extinxerim, et haud scio an adhuc spiret pestis illa omnium perniciosissima. [62,233] Vrbis nostrae Pompeius, quanquam ille Midae quidem similior quam Pompeio, quid moliatur, haud me praeterit. [62,234] Tot unus monstris obiectus non cessi tamen, imo peruici, iis quibus sanior erat mens persuasis, caeteris clarissima ratione confutatis, contemptis nonnullis. [62,235] Quae cum Battus dixisset, Moriar, inquit Guilhelmus, ni tu, mi Batte, non supplicatione modo uerumetiam triumpho dignissimus es. [62,236] Nam si Ion ille rhapsodus apud Platonem, quod unum Homerum laudibus extulisset, meritum se iactitat, cui eius poetae studiosi coronam auream imponerent; tu uero, qui uniuersam prope literaturam contra tot portenta strenue defendisti, quanto dignior es cui Musae aut ipse etiam Apollo lauream triumphalem imponat, aut certe qui in omnibus Museis stes aureus.