Latin · ~8 min
1.266 to 1.280
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.266-280
Not analysed yet
[65,266] Hac aura quid possit esse spirantius, imo (quod medico teste dixerim) quid salubrius? [65,267] Ibi Battus, qui eius apud Platonem descriptionis pulchre meminisset nostram orationem interpellans : Vt caeteris, inquit, Erasme, rebus maxime superemus, una certe a Socrate illo Platonico uincimur. [65,268] Nam et herbarum uirentium graminumque flosculis uersicoloribus distinctorum, gryllorum et cicadarum canorum murmur addas, licebit, est tamen quo sumus inferiores. [65,269] ERASMVS: Quidnam istuc, inquam? [66,270] BATTUS : Puellarum Nympharumque imaginibus, inquit, quas Socratem illic uideo neutiquam praeteriisse. [66,271] Quo ioco exhilaratus consul et medicus: Per canem, inquiunt et anserem Socraticum dignum quod a Batto admoneretur, quanquam caelaturis non magnopere solet delectari, uiuas, opinor, mallet, si detur optio. [66,272] Verum istud nostrae disputatiunculae nihil obfuerit, eamus. [66,273] Vbi collaudata loci specie consedissemus Battumque certatim, ut accingeretur, hortaremur, ille consulem fixius intuitus. [66,274] BATTUS: Merito, inquit, nunc meo iugulor gladio, nam qui uos modo magnifice nugari iubebam, eo per uos ipse redigor, ut nihil me sit hodie futurum ineptius aut nugacius. [66,275] Age, parendum uideo tum consuli, tum medico, tum amicissimis, postremo tam multis, sed pomarium prius occludatur, ne quis nos uideat. [66,276] Neque enim uereor, ne uestrum quispiam me prodat, modo possit Erasmi stilus conquiescere, qui quicquid noctu somniat, etiam interdiu chartis suis illinere solet. [66,277] Atqui, inquam, hic neque calamus est mihi neque charta. [66,278] Fateor, inquit, at memoriam noui tuam, quam scio tibi esse commentarii uice. [66,279] Quod etiam si quid suffugerit, tu facile de tuo fulcies hiatum, sed tamen aggrediar uobis fretus. [66,280] Mox in pedes erectus compositis ad dicendum et ueste et uultu et gestu, aliquandiu defixis humi luminibus, cogitabundus haesit dicturienti pallor quidam ac trepidatio oborta, non stolidi nobis oratoris et confidentis, sed cordati et (ut inquit Fabius) "periculum intelligentis" dedit argumentum; mox inuentis ac digestis orationis partibus (id enim egisse ex notatis articulis coniiciebam) subtussiens expuit, (id quod habebat familiare).