Latin · ~7 min
1.255 to 1.265
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.255-265
Not analysed yet
[64,255] In quem usum, inquam? [64,256] Ad nullum alium, inquit, quam ad abstergendum podicem, aut defricandas matulas, aut certe immundas patellas. [64,257] Nihil, inquam, accommodatius, sed extra iocum, hospites, quandoquidem in rem tam praeclaram fortuito incidimus, quin nos quoque hic Academiam quandam Platonis exemplo instituimus? [64,258] An quia deest nobis platanus illa uel Platonica, uel Ciceroniana, quarum altera facundissimi philosophi, altera sapientissimi oratoris literis et sata est et creuit, potius quam humore aliquo. [64,259] Quin ego uobis pro umbraticis ueras ac pro una arbuscula copiosum pomarium exhibebo, quod aedibus nostris ab laeua proximum uidetis, proceris quercubus et riuo lympidissimo cinctum. [64,260] Quid si hunc quoque locum nostra disputatiuncula sic irrigemus, ut nulla unquam aetate arescat? [65,261] Nec desunt quidem sub ingenti illa piro mediis circiter hortis commodissima sedilia, puluillos quoque si uidebitur, adferri iubebo. [65,262] Iam uero, personarum nihil me poenitet uel ad Iarcae scholam, non solum Academiam, consul, medicus publicus, secretarius urbanus, theologus et idem orator, ego denique tam magnifici fundi colonus. [65,263] Nam ut de Platone taceam (qui quoslibet etiam loquentes facit) quando unquam Tullius perfrictae frontis homo, coetum magnificentiorem ausus est conuocare? [65,264] Quod si Socratem philosophum grauissimum illa in Phaedro loci amoenitas potuit inuitare, ut humi iuxta fonticulum in gramine disputandi gratia procumberet, quid ni nos ni horti, (quos uel Epicurus ipse laudare queat) certe ad considendum alliciant, praesertim cum nihil hic eorum, quae Socrates illic miratur, desyderetur; quippe ubi pirus, ut uidetis media, triplicem nobis uoluptatem ministrabit. [65,265] Nam ut est procera satis et patulis diffusa ramis, amoenissimam prorsus umbram praebebit et frondibus opacis aestum facile propulsabit, praeterea ut est anni uernum tempus, non oculos modo flosculorum aspectu pascet, uerumetiam nares gratissimo odore recreabit; tum ne fonticulo illo frigentis aquulae a Socrate superari uideamur, en pro fonticulo riuus leni murmure circumlabens totos hortos irrigat.