Latin · ~7 min
1.348 to 1.366
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.348-366
Not analysed yet
[72,348] Vos modo huius nostrae dimicatiunculae spectatores sedete. [72,349] Atque adeo, ne tubam deesse queratur Erasmus meus, superstitiosus, ut uideo, ceremoniarum obseruator, esto conuitium hoc tubae loco. [72,350] Dicite, quaeso, brutissimi homines, Midae progenies, statuae marmoreae, quid ita commeruere literae seculares (sic enim uos appellare soletis, quicquid non didicistis), ut uos eas tam obstinatis odiis insectemini, tanquam homines ad id unum sint nati, ut eruditionem oderint? [72,351] An quia et non didicisse piget, nec discere licet, odisse libet? [72,352] Quod si ipsi per ignauiam desperatis, aliis inuidere pulchrum arbitramini? [72,353] Quin potius accingimini et gloriam hanc nobis, quam inuidetis, praeripitis? [72,354] Sed ueremini, ne in uos antiqua illa scommata iaciamus, asini ad lyram, boues ad ceroma. [72,355] Quid graculo cum fidibus? quid cum amaracino sui? [72,356] At non mirum facitis, quod odistis, mirum facturi, si amaretis. [72,357] Vere illud, ut caetera, princeps ille Peripateticorum, Scientiis nisi inscium neminem esse inimicum. [72,358] Non gallus miratur iaspidem, non sues delectant rosae, non pictura simiam, non iuuat lippum lux, non placet Midae cantus Apollinis. [72,359] Cur inepti auriculas uestras asininas ultro proditis, uel Mida patre stultiores, qui celare studuit? [73,360] Cur non magis terrae infoditis inscitiae uestrae dedecus? [73,361] Cur non potius quorundam calliditatem imitamini, qui bonas artes laudant, ut scire uideantur? [73,362] Cur saltem non tacetis, ut philosophi putemini? [73,363] Nunc ipsi uestromet indicio, tanquam sorices comprehendimini. [73,364] An uero eo dementiae prouecti estis, ut bellum etiam facinus putetis, res optimas, quas sapientissimi quique sibi tantis laboribus expetendas putarint, odisse, inuidere, oblatrare? [73,365] Ista uero gloria, si nescitis, cum baiulis, cum cerdonibus, cum nautis et fossoribus uobis est communis; quippe oderunt et illi politiora studia, contemnunt, execrantur, hoc uobis meliores, primum quod moderatius oderunt, deinde quod suarum artium amore, nostra studia contemnunt. [73,366] Vos ita elegantiores artes odistis, ut nullas teneatis.