Latin · ~8 min
1.367 to 1.387
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.367-387
Not analysed yet
[73,367] Illi artem arti, studia studiis praeferunt, uos scientiae ignorantiam antefertis, sanae menti insaniam anteponitis, pecudem homini. [73,368] O contemptores "seruum pecus", quos uel ipsi derideant asini. [73,369] At uidete interim, quam iniquum sit odisse, nec scire neque quid oderitis, neque cur oderitis. [73,370] Damnatis rhetoricen, quid autem sit ea, ne per nebulam quidem uidistis. [73,371] Odistis poesim, quam neque quid sit, neque cuiusmodi sit intelligitis. [73,372] Odistis antiquitatem, omnis antiquitatis imperiti. [73,373] Breuiter, totum hoc, quod docti magnis uigiliis sequuntur, uos contemnitis et totum hoc, quantum est, ignoratis. [73,374] Nam, si quando haec eadem ipsi didicistis, cur uolentes discere reprehenditis? [73,375] Si non didicistis (quod etiam gloriamini, non modo confitemini) quid de incompertis tam stolide pronunciatis? [73,376] Sed audistis, opinor, mala esse haec studia. [73,377] Esto sane, dummodo a uestri simillimis, inuidis, ignaris, inimicis; uidelicet sus suem docuit, caecus caeco dux fuit. [73,378] At proferte, si potestis, uel unum, qui has literas, ubi probe perceptas habuit, accusauit; qui insumptae in eis operae se poenitere dixit? [73,379] Cur autem stolido de incompertis blateranti creditur, erudito de perceptis disserenti fides negatur? [73,380] An putatis obscuram esse cuiquam uestram inuidentiam? an nos fucum uestrum fallere creditis? an fugere nos, quid morbi uos urat? [74,381] Liceat tandem, quaeso, rebus sua dare nomina, desinite aliquando pro inuidentissimis et ignauis, religiosos ac pios uos uelle uideri. [74,382] INVIDVM ESSE, HAVD RELIGIOSVM ODISSE LITERAS, QVAS NESCIAS. [74,383] Tum medicus: Vtar, inquit, iure concesso, interpellabo. [74,384] Praeclarum te uelitem declarasti, nec temere te Battum appellatum iam puto. [74,385] Rogante illo, quid ita putaret: Non sunt, inquit, haec aenigmata tibi, qui fabulas perpulchre tenes. [74,386] Tam probe barbarorum furta prodidisti, ut altera metamorphosi te ex indice illo lapide rursum in Battum reuixisse propemodum credam; deinde scite istud hominum genus ad pugnam euocasti. [74,387] Nulla enim re perinde in rabiem agi solent, quam si stoliditatis, si imperitiae, si inuidentiae opinionem illis impingas, hoc est si maxime uera audiant.