Latin · ~8 min
1.399 to 1.411
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.399-411
Not analysed yet
[75,399] Tum alter: Nunquam efficies, inquit, quamlibet magna cruce, quin plurimi norint, quae dedecora a uestris sodalibus aliquando designentur. [75,400] Neque enim fieri secus potest in tanta hominum ac nationum colluuie. [75,401] Verum haec, inquit, fortassis ob honorem ordinis efferri fas non est. [75,402] Id cum alter magnopere comprobasset, quaerebat, an putaret et sacerdotum esse ordinem. [75,403] Cum negare non posset, rogabat, cur existimaret horum commissa seditiosis clamoribus apud populum elatranda? [75,404] Sed ne longius ab instituto diuagemur, eodem pallio tegunt crassissimam inscitiam suam, quo caetera uitae dedecora. [75,405] Vbique falsam pietatem pro clypeo obtendunt, hanc mirificam quandam adsimulant, adeo quidem uafre ac ueteratorie, ut non aliis modo, uerumetiam sibi ipsis astutissimi homines imponant, non quod ullo religionis studio moueantur, quippe qui nusquam alibi quam hac una in re religiosi uideri cupiunt, sed quod, ut Fabius inquit, "sub magni nominis umbra delitescant". [75,406] Nocentum est ista religio furum, homicidarum, qui simulatque facinus aliquod designauere, tum demum ad aras ac templa solent confugere, ut seruus ille apud Plautum sceleratissimus. [75,407] At quo tandem consilio? an quod loci religione delectentur? [75,408] Imo uero, ut crucem effugiant, ut impune sint flagitiosi. [75,409] Haud aliter nostri censores, cum caeteris in rebus et Dionysii sint et Clodii, quoties de bonis studiis agitur, tum demum Numae uideri uolunt, tum denique se Christianos esse meminerunt, tum demum Euangelicas sententias canere incipiunt et res foedas speciosis uocabulis palliantes, zelo se, haud inuidentia dicunt moueri, nec odisse studia nostra, sed contemnere; id homine Christiano dignum ac pulchrum in primis, Apostolorum simplicem rusticitatem nobis proponunt. [76,410] Singulare inter coelites praemium illos manere dicunt qui disciplinas istas ethnicas ad ostentationem et superbiam inuentas religionis amore possint pro nihilo ducere. [76,411] Rudem pietatem superis esse gratissimam quasi uero aut superos rusticitas nostra quicquam delectet, (quod si est, cur non bruta in primis amplectimur?) aut ad ullam uitae administrationem utilis sit ignorantia ac non potius insulsissimum sit ac plane dementis rem pulcherrimam, quam nec habeas, nec habere speres, in aliis contemnere.