Latin · ~7 min
1.412 to 1.426
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.412-426
Not analysed yet
[76,412] Errant uehementer, si cuiusuis rei contemptum laudi sibi duci uolunt. [76,413] Quid enim, si Thersites Graecorum ultimus, Achillis partam armis gloriam una cum ipsis armis, pro quibus Aiaci cum Vlysse certamen erat, dicat, se homo ignauissimus contemnere, nonne uniuersis cachinnum mouerit? [76,414] Quis enim non rideat, si limax equi uelocitatem contemnat? si noctua aquilae, si talpa capreae rideat oculos? si psitaci colorem coruus despiciat? si asellus elephanti sensum nihili faciat? si stolidus ac fatuus, uiri cordati prudentiam contemnat? nunquam laudem merebitur. [76,415] Equidem operae precium puto barbaris, ne mihi perpetuo de suo contemptu glorientur, contemnendi rationem ostendere. [76,416] QVAE RES CVM LAVDE CONTEMNANTVR ET QVAE SECVS. [76,417] Sunt enim in rebus humanis quaedam, quae mortalium animos insitiua quadam sui cupiditate sollicitant, siue quod honesta ac speciosa uideantur, siue quod dulcia, siue alioquin utilia, cuius generis sunt opes, claritas, dignitas, uoluptas; ista quidem, si habeas, aut certe in procliui sit ut potiaris, eatenus duntaxat, quatenus a uirtute auocent, contemnere res est forti proboque uiro digna. [76,418] Pari item cum laude tristia ut dulcia contemni solent. [76,419] Ab his auelli posse, illa uero adire laudi est. [76,420] Lacedaemoniorum institutum Plato minus probat, quod cum durissimos labores facile contemnerent, contra uoluptates non perinde exercitati uiderentur; at hi nostri Catones ad utrumuis foemina quauis molliores, ad solas literas contemnendas uiros se praebent. [76,421] Quodque magis rideas, contemnunt non modo res honestissimas, uerumetiam alienas. [76,422] Ciceronianam contemnunt eloquentiam homines mutis piscibus mutiores, Chrysippi contemnunt acumen, cum sint ipsi quouis pistillo retusiores. [77,423] Poesim contemnunt prophani et (ut inquit Plato) longe a Musis alieni. [77,424] Contemnunt ueterum theologorum politiem, quam assequi desperant et si sperent, tum magis insaniant. [77,425] O contemptorum stolidum pecus, die, quaeso, mihi, quaenam ista noua magnanimitas? [77,426] Quod inauditum contemnendi genus? nummulum non potes contemnere et de eruditionis contemptu gloriaris?