Latin · ~8 min
1.537 to 1.551
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.537-551
Not analysed yet
[83,537] En arbores (admoneor enim aspectu ipso ab his exemplum petere) primo iam uere frondibus alendis succum suppeditant. [83,538] Nunc uidetis additi frondibus flores quantum uoluptatis nobis spectantibus aedant. [83,539] Accedente aestate hi ipsi flosculi paulatim in pomi carnem turgescent; autumno mitibus malis stabunt arbores grauidae, quae simulatque posuerint, rursus id interualli quod ex autumno in hyemem superest, sub futuram aestatem nouis creandis surculis datur. [84,540] Hyems ne ipsa quidem ociosa, alterna quiete rerum uires reficit; idem coelestium orbium discursus ille tam uarie temperatus efficit. [84,541] Summa in rebus discordia, sed qua nihil concordius. [84,542] Eodem feruntur et singula et uniuersa, eodem spectant, ad unum quiddam tendunt. [84,543] Optimus igitur ille moderator Christus, cum suo seculo summi boni cognitionem peculiariter destinasset, proximis ante seculis id tribuendum putauit, quod ad summum bonum proxime accederet, summum uidelicet eruditionem. [84,544] Quid enim secundum uirtutem potest homini praestabilius contingere scientia? qua quidem in re deus Christianorum siue ignauiae, siue mauis ocio consultum uoluit, ut qui essemus aliunde occupandi, bonam laboris partem adimeret. [84,545] Non paulo enim procliuius est rem iam ad unguem expolitam perdiscere, quam inuenire. [84,546] Quod nisi illi literarum segetem seuissent, nobis fortassis nihil esset quod meteremus. [84,547] Quid enim ipsi reperissemus, qui illorum inuentis non modo nihil unquam adiecimus, uerum detriuimus permulta, perturbauimus omnia? [84,548] Quo turpius ingrati sumus, imo inuidi, qui tes summo usui futuras ne gratis quidem oblatas accipere uelimus, cum istis magno constiterint; nec munus modo pulcherrimum recusamus, uerumetiam autorem muneris pro gratia quam debebamus, summa contumelia afficimus. [84,549] HOMINES IGNORANTIA POTIVS QVAM ERVDITIONE INSOLENTIORES FIERI. [84,550] Hic ego, perdocte tu quidem, inquam, et uere Batte: at uix crediderim ullos esse tam omnis humanae rationis expertes, ut uniuersam literaturam a religione segregandam putent modo sit Christiana. [84,551] BATTVS: Quasi uero, inquit Battus, ulla sit eruditio Christiana, quae non eodem sit ineruditissima; loquor autem non de mysteriis nostrae religionis, sed de disciplinis repertis.