Latin · ~8 min
1.552 to 1.567
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.552-567
Not analysed yet
[84,552] Quid enim, si uera fateri uelimus, post ethnicos illos noui a nobis repertum, quod non idem sit indoctum? [84,553] Quid autem inueniamus bene, qui aliorum inuenta tam male tuemur? [84,554] Ego igitur nullam esse eruditionem puto, nisi quae sit secularis (sic enim appellant antiquam) aut certe seculari literatura condita et instructa. [84,555] Eam (si peruersa et impia absit opinio) Christianam etiam patiar appellari, quanquam non paucos adeo stolide religiosos comperio, ut ne Christianam quidem istam, id est ecclesiasticam multi faciant. [84,556] Quid enim, inquiunt, si non simus theologi: si Christum bene scis, satis est, si caetera nescis. [84,557] Non doctis sed innocentibus promissa est immortalitas. [85,558] Num idcirco damnabor, si diui Pauli scripta parum sublimiter intelligam? [85,559] Quid si Hieronymianam dictionem non capiam? quid si Augustini et Ambrosii scripta ne legerim quidem? quid si ne euangelium quidem intelligam? stolide, imo quid si ne teipsum intelligas? quid si camelus sis, non homo? [85,560] Confide, etiam pecora coelum obtinebunt. [85,561] Hominum, mehercle, genus non modo stolidissimum, uerumetiam impium. [85,562] Atque utinam isti Christum bene scirent, qui se gloriantur nihil scire literarum. [85,563] At saepe fit, ut, qui in literis simplices haberi uolunt, in rebus mundanis sint astutissimi nebulones, sed cum his mihi interim res non est. [85,564] Eo hune sermonem interieci, ne miraremini si huiusmodi nostram illam quam descripsimus eruditionem execrentur, qui euangelia quoque contemnunt. [85,565] Verum, ut modo dicebam, cum his mihi res non est in praesentia; de his loquor, qui ecclesiastice docti uideri cupiunt, et tamen ab omni seculari disciplina tanquam Iudaeus ab immundis abstinent, illud interim Paulinum obliti "omnia munda esse mundis". [85,566] Horum ego eruditionem ita exiguam uideo, ut nullam esse iudicem et quauis ruditate peiorem. [85,567] Hi uero omnem nostram doctrinam ut malam, ut ethnicam, ut impium abominantur, quod ipsi sciunt id non humano studio, sed tanquam coelitus accepisse uideri uolunt.