Latin · ~8 min
1.615 to 1.634
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.615-634
Not analysed yet
[87,615] An ueto hoc illi fastidium appellant, quod ipsorum barbariem non miramur, quod imperitissimorum hominum nugis delectari non possumus? quod stercora pro gemmis non amplectimur? [87,616] Vtrum hoc fastidiosi est hominis, an sani potius et ab optimis pessima discernentis? [87,617] De modestia uero idem ego sensi, quod diuum Hieronymum ex Graeci cuiusdam sententia et recte sensisse et eleganter scripsisse, Video imperitiam adducere confidentiam, scientiae ueto timorem esse comitem. [87,618] Quod idem Quintilianum probe uidisse, intelligo. [87,619] Quo quisque", inquit, "ingenio minus ualet, eo magis attollere se ac dilatare conatur". [87,620] Videmus enim permultos, priusquam quid sciant aut nesciant, satis cognitum habeant, iam sibi consummate doctos uideri. [87,621] Hi postquam et sibi persuaserunt et dementia sua nonnullam apud uulgus eruditionis opinionem sunt aucupati, et sibi non parum tribuant et alios fastidiant necesse est. [87,622] Docent audacter quae nesciunt, scribunt, orant, interpretantur, nihil non tentant, nihil non audent, suis applausoribus freti, eruditiorum tum iudicia, tum paucitatem contemnunt. [87,623] Pestilens hominum genus et sua mente suaque stoliditate dignum. [87,624] GVILHELMVS. [87,625] Dabis ueniam uel ex pacto, Batte, si disputationis tuae cursum paucis remorabor. [87,626] Aut ego fallor, Batte, aut diuersa et inter se pugnantia loqueris. [87,627] Ais enim istos sibi placere et fastidire meliores eo, quod sibi docti uideantur, at istud ipsum est argumentum, eruditionem adducere superbiam. [87,628] Quanam enim alia te sibi placent isti, quam scientia etiam tenui et prope nulla? [87,629] BATTVS. [87,630] Recte nulla. [87,631] Inscitia sua superbiunt isti, haud eruditione :adfert enim illa peritiae persuasio plane confidentiam quandam, quae ipsa summa est imperitia. [88, 632] Recte enim Socrates dixit, nullam inscitiam esse maiorem, quam qua quis se credit scire, quod nescit. [88,633] Quod si uere docti essent, ut sibi uidentur, iam alios mirari sibi minus inciperent placere. [88,634] Nil mirum est, si uenti plurimum concipiant, qui sunt inanes.