Latin · ~8 min
1.586 to 1.614
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.586-614
Not analysed yet
[86,586] At, inquies, de prophana eruditione ago. [86,587] Et quidem nos accipimus, nempe qualem in his, quos modo dixi, religionis Christianae principibus et miramur et ueneramur tuae dissimillimam, qui ecclesiasticam doctrinam profiteris. [86,588] Quid quaeris? quod si nostropte non rerum uitio insolescimus? utrum animus erit castigandus, an res sine causa accusandae? [86,589] Nonne modestius faceres, tu modestiae praeceptor, si ingenue tuam inscitiam fatearis ac non optimis rebus calumniam struas, quo tuo uitio patrocineris? nunc ad omnia rudis, ad hanc calumniam disertus es. [86,590] Attamen, inquis, insolentiae materiam ministrat eruditio secularis. [86,591] Quis negat? [86,592] At istam quidem materiam undecunque licebit sumere uel ab optimis sanctissimisque rebus. [86,593] Idcirco ne protinus res incusandae? [86,594] An tu potius, qui rebus optimis abutare pessimus? [86,595] Animus per se insolens exerendi sui undelibet occasionem arripit. [86,596] Pecunia, quot uitiorum genera ministrat? nemo tamen hanc ut malam accusat, sed male utentium animus reprehenditur. [86,597] Quid erit tandem tam bonum, quod non aliquando mali occasionem ministret? [86,598] Non ieiunium, non eleemosyna, non castitas, non uirtus ipsa. [86,599] Superbiunt philosophi, sibi placent poetae. [86,600] Eho tu, nulli superbiunt theologi? [86,601] An in ullo genere supercilium arrogantius? [86,602] Quis tamen audeat sanctissimam theologiam in crimen uocare? [86,603] Superbiunt hac permulti, sed suo, non theologiae uitio. [86,604] Nulli ne superbiunt illiterati? [86,605] Quid istos insolentiores facit? [86,606] Nempe ipsa imperitia. [86,607] Quid igitur facerent, si literas didicissent? [87,608] IGNORANTIAM ESSE SVPERBIAE MATREM. [87,609] ERVDITIONEM CONTRA MODESTIAM PARERE. [87,610] Quanquam quid minus uerum dici potest quam homines literatura astutos, elatos et fastidiosos fieri. [87,611] Si astutiam prudentiam appellant, nihil pugno, cum et euangelico consilio serpentum astutiam imitari iubeamur. [87,612] De fastidio uero, cui non absurdum uideatur? [87,613] Quis igitur saxeos illos et agrestes homines ad humaniorem uitam, ad mansuetius ingenium, ad mores modestiores adduxit? nonne literae? [87,614] Hae fingunt animum nostrum, affectus mitigant, frangunt indomitos impetus molliunt et ingenium non sinunt esse ferox.