Latin · ~8 min
1.650 to 1.664
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.650-664
Not analysed yet
[89,650] Tum quosuis ultro prouocabam, nunc Milium senescentem imitor, minus audeo, trepido magis, ex quo facile coniicio, ubi copiosior etiam, quam quae nunc est, eruditio accesserit, minus etiam mea mihi placitura. [89,651] Quod si mihi euenit homini uentosiore ingenio nato (est enim apud familiares simpliciter fatendum) quid aliis meliore mente praeditis accidere putatis? [89,652] Tum Guilhelmus: Astipulor, inquit, ista in re tibi, Iacobe: istuc enim ipsum, quod tu doctissime disseruisti, in me ipso et agnosco et fateor nec in paucis animaduerti. [89,653] Maturescunt eruditione ingenia, reddunturque tum molliora, tum mitiora. [89,654] BATTVS: Ita prorsus, ait Battus, cuius rei nusquam non copiosissima exempla offerunt sese, siue nostra, siue ueterum secula respiciamus. [89,655] Quid enim dici potest aut cogitari superbius, quam summa confidentia docere alios, quod ipse nescias? [89,656] Quod isti nostri antacademici passim faciunt, qui cum nihil sciant, nihil non praecipiunt. [89,657] Ita me deus amet, ad uomitum usque nauseo, quoties quorundam delicias et stultam gloriam ex operum inscriptionibus colligo. [89,658] Qui cum nihil, nisi meram barbariem euomuerint, audite, quaeso, quam splendidis titulis suas nugas adornent, ut facile intelligas, quam delicate simii isti suos catulos adament. [89,659] Alius quod somniauit Gemmulam, alius Margaritam appellat, hic Floretum, ille Rosetum inscripsit, at in medio, o bone deus, ut nihil nisi carduos et lolium inuenias. [89,660] Est qui Speculum operi suo nomen dedit, est qui omnium errorum syluam, Catholicon ausus est appellare. [90,661] Ineptius etiam quidam Mammetrectum, uelut haustum lactis gallinacei pollicens. [90,662] Sunt qui Summas et Summarum Summas appellent, quasi lectori non sit alius scriptor requirendus, ubi tales sit nactus lacunas. [90,663] An non eandem insolentiam deprehendas in autorum titulis, quos ideo magnificos illis tribuunt, ut ipsi praeclarum aliquid ac supra hominem profiteri uideantur? [90,664] Basilium, Origenem, Chrysostomum et his consimiles uiros aut non citant aut contemptim citant, ueluti censores, uerum cum crepant illos suos doctores sanctos, doctores irrefragabiles, doctores subtilissimos, doctores seraphicos, tum sibi uidentur adferre nescio quid, cui cedere debeat etiam maiestas euangelica.