Latin · ~8 min
1.665 to 1.677
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.665-677
Not analysed yet
[90,665] Quod si in antiquis et eruditis has inscriptionum delicias docti non tulerunt, quis in his barbaris ferat, qui ad contaminandas literas geniti uideri possint? [90,666] Quis non, (ut est in prouerbio), suspendio trabem eligat, ubi uidet huiusmodi uoluminibus refertas passim bibliothecas, perstrepere ludos? [90,667] Ex his contexi conciones ecclesiasticas, ex his colligi dogmata, quibus gubernetur orbis, ex his nos censeri Christianos aut secus? [90,668] Adde, quod in tradendo nusquam haerent, nihil addubitant, omnia constant, omnia praecipiuntur. [90,669] Credas eos non docere, sed leges praescribere. [90,670] En modestiam quam secum adfert supina ignorantia, quanto satius erat Academicorum uerecundiam imitari, ad quos cum isti ne componendi quidem fuerant, nihil tamen se scire professi, omnibus de rebus pudenter disputare, quam confidenter affirmare maluerunt. [90,671] Nec me fugit esse qui hoc philosophorum genus parum probent; mihi uel omnibus anteferendum uideur, cur uideatur alias fortasse. [90,672] Iam si prisca repetimus, quid tam abfuit ab insolentia, quam Socratis doctum pariter ac facundum ingenium, quem nunquam puduit undecunque doceri ne iam senem quidem. [91,673] Non sibi turpe duxit rhetoricen uirilem utique disciplinam a foemina Aspasia doceri. [91,674] Idem iam grandis natu fidibus operam dedisse legitur, praeceptore, nisi fallor, Cono; praeterea uox illa iam nobilis: Hoc unum scio, quod nescio, utrum quaeso, sibi placentis, an modestissimi potius hominis uidetur? [91,675] Hac modestia promeruit, ut solus ab Apolline sapiens iudicaretur, quod cum alii sibi ea uiderentur scire, quae nescirent, hic tanto esset caeteris uerecundior, quanto sapientior. [91,676] Id quod illius apud Platonem disputationes facile indicant, in quibus omnibus apparet studiosi quidem et acuti, sed inquirentis potius, quam praecipientis oratio. [91,677] Et o utinam nostri temporis philosophastri, qui nobis fastum obiiciunt, huius omnis philosophiae parentis uerecundiam, quam Gorgiae promptam garrulitatem mallent imitari, qui cum ne suam quidem ipsorum uocem intelligant, magna fiducia quauis de re pronunciant, probant, damnant, praecipiunt, praescribunt; sed aliorum exempla prosequamur.