Latin · ~7 min
1.763 to 1.776
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.763-776
Not analysed yet
[96,763] Ita me Musae tuae bene ament, ut mihi Pauli mentem appositissime uideris explicuisse nec te prorsus fugere uideo uerba theologica; praeterea, quantum audiui, equidem te pulchre concionari posse crediderim, quod si resciscant nostri Iacobitae, uereor, ne certatim te rapiant et cucullum iniiciant. [96,764] BATTVS : Et arridens Battus. [96,765] Istud, inquit, Musarum hostibus eueniat, uerum ne tu impune Battum lacessiueris. [96,766] Quid te uno impudentius, qui in me homine poetico theologiae scientiam admireris, cum te medico nihil sit theologicum magis; ego si theologus essem, nihil a poetae partibus praeuaricarer. [96,767] Antiquitus enim theologi habebantur iidem, qui poetae et ingenue fateor eloquentium theologorum scriptis me non minus quam Ciceronianis delectari. [96,768] Recentiorum uero tento quidem persaepe ac mihi impero, sed uomitus oboritur legenti, adeo me tum barbaries orationis tum uerum perturbatio offendit. [96,769] Tu uero partes egrederis tuas et theologis adeo iniuriam facis. [96,770] Nam cum illis animorum uobis corporum cura sit tradita, tu tanum hominem tibi uindicas. [96,771] Sed pergam, si sinis theologari, uel apud te medicorum omnium doctissimum theologum, efficiam, ut me neges ullos praeter theologorum libros euoluisse. [96,772] MEDICVS. [96,773] Age, respondit Medicus, percupio, sed te iam in uiam unde depuli, restituam. [96,774] Hoc erat tuae disputationis extremum, ut charitatem cum eruditione copulandam esse diceres. [96,775] Ipse quidem in ea prope sum opinione, quam diuum Augustinum in suis dialogis notasse uideo, ut credam uix a uirtute diuelli posse sciendam, uerum ut scis meae professionis esse inter omnia mortalium genera uersari, in quosdam religiosos nonnunquam incido, qui sibi hoc constanter habent persuasum non cohaerere cum pietate Christiana literaturam quam illi uocant secularem. [96,776] BATTVS: Nec aberrant isti, inquit Battus, in ipsis enim male cohaeret, quibus utraque deest, at cohaesit in Hieronymo, Cypriano, Augustino aliisque mille, quorum pietatem quis audeat cum istorum ignauia comparare?