Latin · ~8 min
1.748 to 1.762
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.748-762
Not analysed yet
[95,748] Aequius erat indoctiorem scienti concedere et parere, at nunc ultro imperito concedit doctior. [95,749] Quid tu cum tua charitate tibi places? quid scientiam calumniaris? [95,750] Huius charitas laudatur, qui te scientia praecedit, non tua. [95,751] Nam quantum quidem in te fuit, tua ignorantia iam charitatem extinxerat, qui credebas esse aliquid, quod nihil erat, nisi huius scientia tuae stultitiae ultro concessisset; toleraris, non praeferris. [95,752] Nunc uter uestrum est inflatior, tu qui imperitus doctiori recusas obtemperare, an hic qui tam indulgenter indoctiori concedit doctior? [95,753] An uero semper imperitis concedendum? [95,754] Minime, sed in his duntaxat, in quibus neque nisi uiolata charitate obsisti potest et indulgentia ea nihil incommodi uidetur allatura. [95,755] Non igitur deterritos a scientia Paulus uoluit, ad quam nos suo prouocauit exemplo, uerum ne imprudentes in periculum incideremus, scopulos et cautes prudens nauigator ostendit. [95,756] Cur nos simplicem et castam scripturam ad nostra uitia trahimus? cur nobis ignorantia placemus? cur literis et idoneos et deditos ab optimis studiis deterremus? cur non potius, si quem uelis et remis, ut inquit Plautus, ad literas properantem uiderimus, huiusmodi oratione praemonemus : "I, bone, quo uirtus tua te uocat, i pede fausto". [95,757] Ad humanas disciplinas plenis uelis raperis, sed caute nauiges facito. [95,758] Scopulos habet istud mare, aurum et smaragdos habet istud nemus, sed per deum immortalem, caue tibi a ueneni radicibus. [96,759] Disces egregias artes at ita demum utiles, si parem probitatem adiunxeris, citra eam parum utiles aut etiam pestilentes. [96,760] Caue sic illis studeas, ut recti tibi cura recedat, stude non minus melior esse quam doctior, bona est scientia, charitas melior. [96,761] Vtramque alteri si comirem adiunxeris, rem absolutam conficies. [96,762] MEDICVS: Haec cum Battus dixisset, Medicus iamdudum subridens (est enim uir in primis festiuus multique ioci): Quis, inquit, Batte, credidisset unquam te hominem tam poeticum tantum tenere theologiae.