Latin · ~8 min
1.85 to 1.93
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.85-93
Not analysed yet
[45,85] Ac Medicus quidem, homo promptae facundiae, sed astrologiae mire deditus, cui nihil non tribuebat, alioqui uir pius ac probus, totius mali causam in sydera reiicere moliebatur, permulta in eam rem disserens cum acute tum etiam probabiliter: ab his rerum humanarum uicissitudines proficisci, hinc orta atque extincta rursus imperia, hinc regna aliunde alio translata, hinc toties immutatos mortalium animos mores habitus studia fortunas fluxisse docebat. [46,86] Syderum certas quasdam esse uices, nec uim omnibus eandem; alia studiis amica, alia rursus infensa. [46,87] Ita fieri ut illis imperia uicissim alternantibus studia quoque inuicem modo frigere modo uigere, modo iacere, modo in precio esse contingeret; et ab orbe condito prope repetens singularum aetatum mutationes magna admiratione memoriae collegit. [46,88] At consul non improbatis usquequaque quae disseruerat Medicus, literarum interitum multis coniecturis in Christianam religionem conferre nitebatur. [46,89] Non quod de hac parum pie sentiret, cui et si quis alius erat addictus, sed quod ab hac crederet ansam esse porrectam. [46,90] Videbant exordia nostrae religionis non a philosophis, non ab oratoribus, non a dialecticis aut mathematicis, sed a simplicissimo Christo nata, ab idiotis apostolis propagata. [46,91] Proinde mundanas disciplinas prisci religionis cultores ut rem Christo inimicam horrebant, et pulchrum habebatur nescire prophanas literas, neque minus laudis erat negligenti philosophiam Aristotelicam aut Platonicam quam contemnenti regna, calcanti diuitias, spernenti uoluptates. [46,92] Quicquid enim mundus suspiciebat, hoc fastidiit religio, cuius studio uehementi magis quam sapienti et immodico quodam aduersariorum odio, cum quibus adeo sibi nihil uoluerunt esse commune, ut uel optima relinquerent, neglectae sunt disciplinae liberales, nihilo prudentius agentibus quam si Gallus odio Britannorum mallet nudus incedere quam panno apud Britannos texto uestiri, aut si Britannus mallet siti disrumpi quam uinum bibere apud Gallos natum. [46,93] Et fortassis erant qui simpliciter errantes negligerent studia literarum; erant et qui laborem fugientes inertiam suam honesto religionis nomine praetexerent, quando sub nulla umbra melius tegitur iners ocium et segnis ignauia.