Latin · ~9 min
1.71 to 1.84
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.71-84
Not analysed yet
[43,71] Quid ita? respondit ille. [43,72] Quia satis apparet, inquam, tuo iudicio neque Pieridum neque Charitum neque Dryadum neque Naiadum ullam in nostris uersari nemoribus. [43,73] Imo chorum, inquit, facere uolui, et uestras semideas cum his humani generis Nymphis coniungere. [43,74] Sub haec Batto paululum seducto familiarius in aurem: Scelerate, inquit, cur non passus es me Icarum tuum tecum huc aduolare, praesertim cum scires me non minus teipso hominis uidendi desiderio teneri, idque adeo tua opera. [43,75] Primum omine terrebar, inquit; deinde, ne dolo dicam, inuidebam tibi tam opiparam uoluptatem, ipse adhuc famelicus; expletus, tum denique sodales aduocassem, quare (ut ingenue fatear) nunc quoque uenisse te submolestum est. [44,76] Vereor enim ne homo negociosissimus, qui non solum ut Caecias quispiam attrahas negocia, uerumetiam ultro sequentia fugientem nusquam non tecum circunferas, ocium nostrum nonnihil sis interturbaturus. [44,77] Iodoci quoque quem tecum adducis tetricam philosophiam odimus. [44,78] Nos perpetuum hoc triduum meris nugis liberrimisque susurris transigere decreueramus. [44,79] Quid inter haec nobis cum fascibus aut quid cum supercilio philosophorum? [44,80] Tum consul: Imo, inquit, in tempore adsumus; una nugabimur omnes. [44,81] Nam et Iodocus quicquid seuerioris philosophiae uxori commisit (habebat autem submorosam) et ego consulem domi reliqui. [44,82] Quae cum risissemus, Agite, inquit Battus, si fidem datis ita futurum, recipimus uos in gregem nostrum. [44,83] Deinde consalutato Guilhelmo, perreximus obambulare, non sine uariis (ut fit) sermonibus, de regionis situ, de soli natura, de coeli salubritate, de calamitate nostrae Hollandiae; tandem (ut solet in huiusmodi fabulis alius ex alio sermo incurrere) in ueterem quidem illam sed prorsus iustissimam nostrorum temporum querelam incidimus. [45,84] Quaerebamus non sine uehementi admiratione, quae tam uasta calamitas tam uberem, tam florentem ac laetam optimarum artium frugem dissipasse, quod tam dirum et immane proluuium omnes prope ueterum literas olim purissimas tam turpiter confudisset; qui fieret ut nos priscos scriptores tam immenso interuallo sequeremur, ut qui nunc doctrinae tenerent arcem, pauculis quibusdam exceptis, uix idonei uiderentur qui cum priscorum mulierculis aut pueris elementariis in palaestra literaria possent decertare, et qui nunc imperatores exercitum ducerent, apud illos ne inter gregarios quidem milites asscribi mererentur, quique nunc disciplinarum clauum moderarentur, tunc ne in sentina quidem locum inuenissent.