Latin · ~8 min
1.906 to 1.924
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.906-924
Not analysed yet
[102,906] Vt exempli causa duos uideo adulteros, alterum coelibem, coniugatum alterum, cum non dispar sit admissum, non par tamen culpa erit, nempe in coniugato turpior. [102,907] Cur ita, an quia malum est coniugium? [102,908] Minime quidem, uerum quo res sanctior est coniugium, eo grauior est noxia illud adulterio temerare. [103,909] Qui rem sacram inuncarit, grauioris piaculi tenetur quam furti nempe sacrilegii; ergo ne prophanum sacro anteponendum? [103,910] In sacerdote grauioris est culpae stuprum quam in laico; ergo ne malum sacerdotium? [103,911] Quid ni? fecit nequiorem, imo nisi melius esset sacerdotium, non faceret hoc pacto nequiorem. [103,912] Quo nanque res quaeque erit sanctior, eo abutens erit turpior. [103,913] Sed iam alteros duos componamus. [103,914] Pone duos utrosque probos et alterum rudem alterum literatum, uter utri anteponendus? [103,915] Tergiuersantur, haesitant; modo, inquiunt, inueniatur doctus et idem probus. [103,916] Fateor quidem huius generis summam esse inopiam, nam indoctorum et improborum magna ubique est copia. [103,917] Verum quid haesitant, ubi nihil haesitauit Hieronymus, qui libere et plenis (ut aiunt) buccis sanctae rusticitati sanctam eruditionem anteposuit. [103,918] Daniel", inquit, "in fine sacratissimae uisionis ait iustos fulgere quasi stellas et intelligentes id est doctos quasi firmamentum. [103,919] Vides quantum inter se distant iusta rusticitas et docta iusticia? alii stellis, alii coelo comparantur". [103,920] Idem paulo ante: "Sancta rusticitas solum sibi prodest et quantum aedificat ex uitae merito ecclesiam, tantum nocet, si destruentibus non resistat". [103,921] Vere profecto Hieronymus haec ut omnia; nam quo quodque bonum latius patet, eo praestantius sit necesse est. [103,922] Qui uiuit integre, magnam quidem ille rem agit, at sibi uni confert aut certe paucis, quibuscum uictitat. [103,923] Quod si huius integritati doctrina accesserit, quanto iam pulchrius ac latius quasi face adhibita uirtus pollebit? [103,924] Si uero eiusmodi erit, qui possit pulcherrimas animi cogitationes mandare literis, hoc est si praeterquam quod doctus etiam disertus fuerit, huius demum hominis utilitas latissime manet necesse est, nempe non ad conuictores modo, non tantum ad aequales, non tantum ad finitimos, uerumetiam ad peregrinos, ad posteros, ad ultimos orbis incolas.