Latin · ~8 min
1.886 to 1.905
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.886-905
Not analysed yet
[102,886] Loquor enim iam tibi, Medice, tanquam imperitorum patrono, tu causam tuorum clientum ita ut coepisti tuere. [102,887] Statuamus, inquam, utrinque binos, hinc duos, alterum doctum et malum, alterum indoctum et item malum, uter alteri praeferendus uidetur? [102,888] MEDICVS : Ac Medicus : Nempe is prior multo erit nequior, inquit. [102,889] Atqui istuc ipsum sat est signi non bonam esse literaturam, quae reddat nequiorem. [102,890] Tuo te iugulo gladio. [102,891] BATTVS: Equidem, uter altero sit nequior, inquit Battus, uix ausim definire. [102,892] Certe uterque accusandus mihi uidetur: alter, quod optimis rebus abutatur, alter multo fortassis amplius, quod ne scire quidem curauerit. [102,893] Priorem tangit prophetae criminatio : "Sapientes sunt, ut faciant malum, bene autem facere nesciunt". [102,894] Alterum aeque Dauidica illa: "Noluit intelligere, ut bene ageret". [102,895] Nam ex illiterata malicia nihil potest expectari commodi; literata malicia etsi sibi perniciosa est, aliis tamen aliquid commodi afferre potest. [102,896] Imperitiae si mala mens accesserit, peccatur confidentius, pudetur minus. [102,897] Imperitus quicquid magnopere cupit, id recte fieri putat. [102,898] At eruditio tametsi prauas cupiditates omnino non prohibet, temperet tamen necesse est. [102,899] Fieri enim non potest, ut qui honesti et inhonesti discrimen scite intelligit, non aliquando et turpitudinem exhorrescat et uirtutis speciem admiretur. [102,900] Praeterea qui doctus est uel simulat honestatem, quod est uirtuti proximum, indoctus e uitiis suis etiam laudem sibi pollicetur. [102,901] Ille morbum suum probe intelligit, quo sanabilior est, hic pene desperandus est, quod sibi sanus uideatur. [102,902] Illi ad uirtutem arma sunt instructa, hic nihil ad uirtutem habet adiumenti, uerum hoc ad nostram disputationem nihil interest. [102,903] Donemus minus esse perniciosam rusticam maliciam docta malicia, num igitur malae literae? [102,904] Imo uel hoc uno argumento sunt optimae, ut telum, quo me iugulare parabas, in te retorqueam. [102,905] Primum enim non adferunt maliciam literae, uerum additae tanquam fax praelata reddunt conspectiorem.