Latin · ~8 min
1.942 to 1.955
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.942-955
Not analysed yet
[104,942] Nam qui superstitiose uentum obseruat, is nunquam se mari credet et qui nubes anxie consyderat, is metet nunquam. [104,943] Quid autem perniciosius quam illic metum fingere, ubi honestissimi sint capiendi labores, hic ubi summum et certum est periculum supinum stertere? [104,944] Illi inepta sedulitate nostris ex oculis curiositatis festucam uolunt educere, ipsi in suis ignauiae trabem non sentientes. [104,945] Nos criminantur, quod plusquam sat est scientes semper plura discere cupiamus, ipsi nec illa scire curant, sine quibus nec homines sumus nec uiuimus. [104,946] Iam fac nos modum oblitos, utrum honestius est in rebus honestis ultra limites esse, an citra? [105,947] Vtrum praestabilius excedere, an deficere? [105,948] Verentur necubi in libris ethnicis aliquid forte minus seuerum tetricis auribus insonet, nec uerentur terrificam illam domini uocem: "Serue nequam, quare non dedisti ad mensam pecuniam meam et ego utique ueniens cum usura exegissem illam". [105,949] Adeo nihil aeque auersatur deus ut ignauiam. [105,950] Filium perditum, qui uniuersam substantiam in scorta lenonesque et popinas dissipauerat, in gratiam laetus recipit, seruum, qui talentum integrum etiam restituit tam immaniter obiurgat. [105,951] Semina quaedam bonarum artium indidit nobis parens deus intellectum, ingenium, memoriam caeterasque animi dotes, quae talenta sunt ad usuram credita; quae si exercitatione ac studio quasi duplicauerimus, ut impigros seruos dominus reuersus laudabit, peculium esse sinet; sin acceptum talentum in terram defoderimus, quo tandem animo domini redeuntis oculos, ora, uocem feremus, ubi caeteris pro accepta sorte lucrum annumerantibus nos inutile talentum referemus ignaui? [105,952] Hic erit cur trepidare merito potuissent isti meticulosi homines non illic, ubi commodi plurimum, periculi perparum. [105,953] CONFVTAT AVTORITATES AVTORITATIBVS. [105,954] Hic cum Battus collectis oculis aliquandiu intersiluisset, Deum immortalem, inquit, quantum disputationis campum aperiri uideo, sed sit modus. [105,955] Dextrum igitur cornu (ut arbitror) uel profligauimus uel certe inclinauimus, urgent tamen hostes et sinistram alam infensis animis admouent, sacrarum literarum armis nos eminus cominusque territant.