Latin · ~8 min
1.956 to 1.969
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.956-969
Not analysed yet
[105,956] Primum igitur erit hostibus sua tela eripere, deinde suomet ipsos, (ut inquit Comicus), gladio iugulare. [105,957] Rationibus cedere coacti ad ecclesiasticas literas confugiunt et nobis occinunt, quod ipsi non intelligunt. [105,958] Hic mihi Cato nescio quis, reducto mento, labiis porrectis, oculis stupidis, supercilio adducto, dextera prolata, laeua cingulo iniecta: Facessant, inquit, humanae cauillationes, audiamus quid diuina scriptura iubeat. [105,959] Paulum audiamus : "Non altum", inquit, "sapientes, sed humilibus consentientes". [105,960] Idem "sapere" iubet "ad sobrietatem". [105,961] Iterum alibi: "Noli altum sapere, sed time". [105,962] Rursum alibi: "Qui se existimat aliquid scire, nondum scit, quemadmodum oporteat eum scire" et "qui sibi uidetur sapiens, stultus fiat ut sit sapiens". [106,963] Ad eundem modum Esaias: "Perdam", inquit, "sapientiam sapientium et prudentiam prudentiam reprobabo". [106,964] Item diuus Iacobus : "Non est enim ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. [106,965] Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione". [106,966] Huiusmodi aliquot sententiolas homines ineptissimi in nos iaciunt, quas omnes recensere tum odiosum sit, tum ad nihil utile, praesertim quod et eodem spectent et eadem ratione dissolui possint, uniuersa ista quidem et iure et recto scripta. [106,967] Verum nos alio torquemus deprauamusque, quae recte dicta sunt, siquidem ad nostram tegendam ignauiam deflectimus, cum tam euidens sit, ut (quod inquiunt) sentiri possit manibus his sententiis non uituperari eruditionem, sed admoneri nos, ne mundi successibus sublatis animis parum meminerimus Christianae modestiae. [106,968] Opes addunt cristas, hic metuendum, quod monet Paulus, imo ad eos haec pertinent, qui profecerunt in uirtutibus. [106,969] Neque tamen inficiabor haec ad eruditos quoque pertinere, uerum non omnes, sed eos duntaxat, qui aut efferunt sese, quod paulo sint eruditiores, aut eis in studiis uel immodici uol intempestiui inueniantur, aut suae sententiae tenaciores audeant ab ecclesiasticis opinionibus desciscere, aut certe alioqui bonis literis abutantur.