Latin · ~14 min
Lines 1.29-1.30
Erasmus, Moriae Encomium 1.29-30
Not analysed yet
18. Sed sunt nonnulli, cumprimis autem senes bibaces quidem illi magis quam mulierosi, qui summam uoluptatem in compotationibus constituunt. Equidem an sit ullum lautum conuiuium, ubi mulier non adsit, uiderint alii. Illud certe constat, citra Stultitiae condimentum, nullum omnino suaue esse. Adeo ut si desit, qui seu uera, seu simulata STVLTITIA risum moueat, gelôtopoion quempiam uel mercede conductum accersant, aut ridiculum aliquem parasitum adhibeant, qui ridendis, hoc est, stultis dicteriis, silentium ac tristitiam compotationis discutiat. Quorsum enim attinebat tot bellariis, tot lautitiis, tot cupediis onerare uentrem, nisi et oculi pariter et aures, nisi totus animus, risu, iocis, leporibus pasceretur? At istiusmodi tragematum ego sum architectrix unica. Quamquam illa ipsa iam in conuiuiis solennia, regem sortiri talis, lusitare tesseris, Philotesiis inuitare, certare sumperiphorais ad Myrtum canere, saltare, gesticulari, non a septem Graeciae Sophis, uerum a nobis ad humani generis salutem reperta sunt. Atqui omnium huiusmodi rerum ea natura est, ut quo plus habeant stultitiae, hoc plus conferant uitae mortalium, quae si tristis sit ne uita quidem appellanda uideatur. Tristis autem euadat oportet, nisi cognatum taedium, hoc genus oblectamentis absterseris.
I9. Sed erunt fortassis, qui hoc quoque uoluptatis genus negligant, et in amicorum caritate et consuetudine acquiescant, amicitiam dictitantes unam rebus omnibus anteponendam, quippe rem usque adeo necessariam, ut nec aer, nec ignis, nec aqua magis. Rursum adeo iucundam, ut qui hanc de medio sustulerit, solem sustulerit: adeo denique honestam, si quid tamen hoc ad rem pertinet, ut nec ipsi philosophi uereantur eam inter praecipua bona commemorare. Sed quid, si doceo me huius quoque tanti boni, et puppim esse et proram? Docebo autem non crocodilitis, aut soritis ceratinis, aut aliis id genus dialecticorum argutiis, sed pingui, quod aiunt, Minerua, rem digito propemodum ostendam. Age, conniuere, labi, caecutire, hallucinari in amicorum uitiis, quaedam etiam insignia uitia pro uirtutibus amare, mirarique, an non stultitiae uidetur affine? Quid cum alius exosculatur naeuum in amica, alium delectat polypus Agnae, cum filium strabonem appellat petum pater: quid, inquam, hoc est, nisi mera stultitia? Clament terque quaterque, stultitiam esse: atqui haec una stultitia, et iungit iunctos, et seruat amicos. De mortalibus loquor, quorum nemo sine uitiis nascitur, optimus ille est, qui minimis urgetur: cum interim inter sapientes istos Deos, aut omnino non coalescit amicitia, aut tetrica quaedam et insuauis intercedit, nec ea nisi cum paucissimis, nam cum nullis dicere religio est, propterea quod maxima pars hominum desipit, imo nullus est, qui non multis modis deliret, et non nisi inter similes cohaeret necessitudo. Quod si quando inter seueros istos coierit mutua beneuolentia, ea certe haudquaquam stabilis est, nec admodum duratura, nimirum inter morosos et plus satis oculatos, ut qui in amicorum uitiis tam cernunt acutum, quam aut aquila, aut serpens Epidaurius. At ipsi in propriis uitiis quam lippiunt, et quam non uident manticam in tergo pendentem. Itaque cum ea sit hominum natura, ut nullum ingenium reperiatur non magnis obnoxium uitiis. Adde tantam annorum ac studiorum dissimilitudinem, tot lapsus, tot errata, tot casus uitae mortalis, quo pacto uel horam constabit inter Argos istos amicitiae iucunditas, nisi accesserit ea, quam mire Graeci euêtheian appellantl, hanc seu stultitiam, seu morum facilitatem uertas licebit. Quid autem? an non Cupido ille omnis necessitudinis auctor et parens, prorsum oculis captus est, cui quemadmodum ta mê kala, kala pephantai, itidem inter uos quoque efficit, ut suum cuique pulcrum uideatur, ut cascus cascam, perinde ut pupus pupam deamet. Haec passim et fiunt et ridentur, sed tamen haec ridicula iucundam uitae glutinant copulantque societatem.