Latin · ~14 min
Lines 1.31-1.33
Erasmus, Moriae Encomium 1.31-33
Not analysed yet
20. Porro quod de amicitia dictum est, id multo magis de coniugio sentiendum, quod quidem nihil est aliud, quam indiuidua uitae coniunctio. Deum immortalem! quae non diuortia, aut etiam diuortiis deteriora passim acciderent, nisi uiri foeminaeque domestica consuetudo, per adulationem, per iocum, per facilitatem, errorem, dissimulationem, meum utique satellitium, fulciretur alereturque? Papae, quam pauca coirent matrimonia, si sponsus prudenter exquireret, quos lusus delicata illa sicuti uidetur, ac pudens uirguncula iam multo ante nuptias luserit? Tum quanto pauciora cohaererent inita, nisi plurima uxorum facta per uiri uel negligentiam, uel stuporem laterent? Atque haec quidem merito stultitiae tribuuntur, uerum ea interim praestat, ut marito iucunda sit uxor, uxori iucundus maritus, ut tranquilla domus, ut maneat affinitas. Ridetur, cuculus, curruca, et quid non uocatur, cum moechae lacrymas labellis exsorbet. At quanto felicius, sic errare quam zelotypiae diligentia cum sese conficere, tum omnia miscere tragaediis?
21. In summa usque adeo nulla societas, nulla uitae coniunctio sine me uel iucunda, uel stabilis esse potest, ut nec populus Principem, nec seruum herus, nec heram pedissequa, nec discipulum praeceptor, nec amicus amicum, nec maritum uxor, nec locator conductorem, nec contubernalis contubernalem, nec conuictor conuictorem diutius ferat, nisi uicissim inter sese nunc errent, nunc adulentur, nunc prudentes conniueant, nunc aliquo stultitiae melle sese deliniant. Iam haec scio uideri maxima, sed audietis maiora.
22. Quaeso num quemquam amabit, qui ipse semet oderit? Num cum alio concordabit, qui secum ipse dissidet? Num ulli uoluptatem adferet, qui sibimet ipsi sit grauis ac molestus? Istud, opinor, nemo dixerit, nisi qui sit ipsa stultior Stultitia. Atqui si me excluseris, adeo nemo poterit alterum ferre, ut ipse etiam sibi quisque puteat, sua cuique sordeant, sibi quisque sit inuisus. Quandoquidem id mali natura, non paucis in rebus nouerca magis quam parens, mortalium ingeniis inseuit, praecipue paulo cordatiorum, ut sui quemque poeniteat. admiretur aliena. Quo fit ut omnes dotes, omnis elegantia decorque uitae uitietur, pereatque. Quid enim proderit forma, praecipuum Deorum immortalium munus, si putiditatis uitio contaminetur? Quid iuuenta, si senilis tristitiae fermento corrumpatur? Denique quid in omni uitae munere uel tecum, uel apud alios acturus es cum decoro (est enim non artis modo, uerum etiam omnis actionis caput, decere quod agas) nisi adsit dextra haec Philautia, quae mihi merito germanae est uice? Adeo strenue meas ubique partes agit. Quid autem aeque stultum, atque tibi ipsi placere? te ipsum admirari? At rursum quid uenustum, quid gratiosum, quid non indecorum erit, quod agas, ipse tibi displicens? Tolle hoc uitae condimentum et protinus frigebit cum sua actione Orator, nulli placebit cum suis numeris Musicus, explodetur cum sua gesticulatione Histrio, ridebitur una suis cum Musis Poeta, sordebit cum arte Pictor, esuriet cum pharmacis Medicus. Postremo pro Nireo Thersites, pro Phaone Nestor, pro Minerua suslls, pro facundo infans, pro urbano rusticus uideberis. In tantum necesse est, ut sibi quoque quisque blandiatur, et assentatiuncula quapiam sibi prius commendetur, quam aliis possit esse commendatus. Denique cum praecipua felicitatis pars sit, ut quod sis, esse uelis, nimirum totum hoc praestat compendio mea Philautia, ut neminem suae formae, neminem sui ingenii, neminem generis, neminem loci, neminem instituti, nemiminem patriae poeniteat, adeo, ut nec Irlandus cum Italo, nec Thrax cum Atheniensi, nec Scytha cum Insulis Fortunatis cupiat permutare. Et o singularem naturae sollicitudinem, ut in tanta rerum uarietate paria fecit omnia. Vbi dotibus suis nonnihil detraxit, ibi plusculum Philautiae solet addere, quamquam hoc ipsum stulte profecto dixi, cum haec ipsa dos sit uel maxima. Vt ne dicam interim, nullum egregium facinus adiri, nisi meo impulsu, nullas egregias artes, nisi me auctore fuisse repertas.